TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 26.] Defecit cor meum et caro mea, Deus cordis mei Hoc ergo mihi est in coelo servatum, Deus cordis mei, et pars mea Deus meus. Quid est, fratres? Inveniamus divitias nostras; eligat sibi partes genus humanum. Videamus homines cupiditatum diversitate laniari: eligant alii militiam, alii advocationem, alii diversas variasque doctrinas, alii negotiationem, alii agriculturam; istas partes sibi faciant de rebus humanis: clamet populus Dei, Pars mea Deus meus. Non ad tempus pars mea; sed pars mea Deus in saecula. Aurum etsi semper habeo, quid habeo? Deum etsi non semper haberem, quam magnum bonum haberem! Huc accedit quia mihi seipsum promittit, et id me in aeternum habiturum promittit. Tantum habeo, et nunquam non habeo! Magna felicitas! Pars mea Deus. Quamdiu? In saecula. Quoniam ecce vide quomodo illum amavit; fecit cor castum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in saecula. Factum est cor castum; gratis jam amatur Deus, non ab illo petitur aliud praemium. Qui aliud praemium petit a Deo, et propterea vult servire Deo, carius facit quod vult accipere, quam ipsum a quo vult accipere. Quid ergo? nullum praemium Dei? Nullum, praeter ipsum. Praemium Dei, ipse Deus est. Hoc amat, hoc diligit; si aliud dilexerit, non erit castus amor. Recedis ab igne immortali; frigesces, corrumperis. Noli recedere; corruptio tua erit, fornicatio tua erit. Jam iste redit, jam istum poenitet, jam poenitentiam iste eligit, jam dicit, Pars mea Deus. Et quomodo delectatur in ipso, quem sibi partem elegit!