TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eum; et laudabuntur omnes qui recti sunt corde. Jam quia Dominus resurrexit, jam quia ascendit in coelum, jam quia ostendit esse aliam vitam, jam quia manifestum est consilia ejus quibus latuit corde alto non fuisse inania, quia ideo sanguis ille fusus est ut esset pretium redemptorum; jam quia manifesta sunt omnia, quia praedicata sunt omnia, quia credita sunt omnia, sub omni coelo laetabitur justus in Domino, et sperabit in eum; et laudabuntur omnes qui recti sunt corde. Qui sunt recti corde? Eia fratres mei, semper dicimus, et bonum est ut noveritis. Qui sunt recti corde? Qui omnia quaecumque in hac vita patiuntur, non ea tribuunt insipientiae, sed consilio Dei ad medicinam suam; nec praesumunt de justitia sua, ut putent se injuste pati quod patiuntur, aut ideo esse Deum injustum, quia non plura patitur qui plus peccat. Videte, fratres; haec saepe dicimus. Aliquid sentis, sive secundum corpus, sive secundum dispendium rei familiaris, sive per orbitatem aliquam charissimorum tuorum: noli respicere eos quos nosti iniquiores te (non enim forte audes dicere justum te, sed nosti pejores te), et florere in istis, et non flagellari; ut displiceat tibi consilium Dei et dicas: Ecce puta peccator sum, et propterea flagellor; quare ille non flagellatur, cujus novi tanta flagitia? Quantumcumque mali fecerim ego, numquid ego tantum feci quantum ille? Distortum est cor tuum. Quam bonus Deus Israel; sed rectis corde! Tui autem labuntur pedes, quia zelas in peccatores, pacem peccatorum intuens 42Psal. LXXII, 1-3. Sine curare; novit quid agat, qui vulnus novit. Non secatur alius. Quid, si desperatur? quid si propterea tu secaris, quia non desperaris? Patere ergo quidquid pateris recto corde: novit Deus quid tibi donet, quid tibi subtrahat. Quod tibi donat, ad consolationem valeat, non ad corruptionem; et quod tibi subtrahit, ad tolerantiam valeat, non ad blasphemiam. Si autem blasphemas, et displicet tibi Deus, et tu tibi places; perverso corde et distorto es: et hoc pejus, quia cor Dei vis corrigere ad cor tuum, ut hoc ille faciat quod tu vis; cum tu debeas facere quod ille vult. Quid ergo? Vis detorquere cor Dei, quod semper rectum est, ad pravitatem cordis tui? Quanto melius ad rectitudinem Dei corrigis cor tuum? Nonne hoc te docuit Dominus tuus, de cujus passione modo loquebamur? Nonne infirmitatem tuam portabat, quando dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem? Nonne teipsum in se figurabat, cum dicebat: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste? Non enim duo corda et diversa, Patris, et Filii; sed in forma servi portavit cor tuum, ut doceret illud exemplo suo. Jam ecce quasi aliud cor tuum invenit tribulatio, volens transire quod imminebat: sed noluit Deus. Non consentit Deus cordi tuo; consenti tu cordi Dei. Audi vocem ipsius: Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater 43Matth. XXVI, 38, 39 .

Notes

  1. 42. Psal. LXXII, 1-3
  2. 43. Matth. XXVI, 38, 39