TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 15.] Et per hoc ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper: nam si ab hoc magno delicto non mundabor, in conspectu hominum placebunt eloquia mea, non in conspectu tuo. Superba anima in conspectu hominum vult placere: humilis anima in occulto, ubi Deus videt, vult placere; ut si placuerit hominibus de bono opere, illis gratuletur quibus placet bonum opus, non sibi cui sufficere debet quia fecit bonum opus: Gloria nostra, inquit, haec est, testimonium conscientiae nostrae 43II Cor. I, 12 . Ideoque dicamus etiam quod sequitur, Domine adjutor meus et redemptor meus: adjutor in bonis, redemptor a malis; adjutor ut habitem in charitate tua, redemptor ut liberes me ab iniquitate mea.

Notes

  1. 43. II Cor. I, 12