TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 4.] Tu autem, Domine, susceptor meus es: secundum hominem dicitur Deo; quia hominis susceptio est Verbum caro factum. Gloria mea: gloriam suam Deum dicit etiam ille, quem sic suscepit Dei Verbum, ut simul cum eo Deus fieret. Discant superbi, qui non libenter audiunt cum eis dicitur: Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis 8I Cor. IV, 7 ? Et exaltans caput meum: mentem ipsam humanam hic accipiendam puto, quod caput animae non absurde appellatur, quae ita inhaesit et quodammodo coaluit excellenti supereminentiae Verbi hominem suscipientis, ut tanta passionis humilitate non deponeretur.

Notes

  1. 8. I Cor. IV, 7