TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid ergo, fratres, quia tanta inimici in Christianos fecerunt; et exsultaverunt, et jucundati sunt super eos? Sed quando apparebit quia non sunt jucundati? Quando illi confundentur, illi exsultabunt in adventu Domini Dei nostri, cum venerit ferens in manu retributiones, damnationem impiis, regnum justis; societatem cum diabolo iniquis, societatem cum Christo fidelibus. Quando ergo hoc ostenderit, quando stabunt justi in magna constantia 20de Scripturis dico, recordamini lectionem de libro Sapientiae: Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt: illi autem dicent inter se poenitentes, et prae angustia spiritus gementes: Quid nobis profuit superbia, et divitiarum jactantia quid contulit nobis? transierunt enim omnia illa tanquam umbra; et quid dicent de justis? Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est [Sap. V, 1, etc.] ?, tunc erit dedicatio domus, quae modo in tribulationibus fabricatur; tunc recte dicet populus ille: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec jucundasti inimicos meos super me. Vera ergo erit vox ista in populo Dei, qui populus modo angustatur, modo tribulatur, tantis tentationibus, tantis scandalis, tantis insecutionibus, tanta pressura. Haec tormenta animi non sentit in Ecclesia qui non proficit, putat enim quia pax est: sed incipiat proficere, et tunc videbit in qua pressura sit; quia cum crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania 21Matth. XIII, 26: et qui apponit scientiam, apponit dolorem 22Eccle. I, 18. Proficiat, et videbit ubi sit: existat fructus, et apparebunt zizania. Vox veridica est per Apostolum, deleri non potest ab initio usque ad finem: Sed et omnes qui volunt, inquit, pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur. Maligni autem homines et seductores proficiunt in pejus, ipsi errantes et alios in errorem mittentes 23II Tim. III, 12, 13 . Et unde sunt verba illa psalmi, Sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum 24Psal. XXVI, 14 ? Parum erat semel, Sustine Dominum, nisi repeteret: ne forte sustineret biduo, triduo, quatriduo, et maneret pressura et tribulatio; ideo addidit, viriliter age; addidit, et confortetur cor tuum. Et quia ab initio usque in finem sic erit, quod habet sententia in capite, hoc habet in fine, et sustine Dominum. Transeunt ista quae te premunt, et veniet quem sustines, et exterget sudorem: siccabit lacrymam, ultra non flebis. Modo autem gemamus in tribulationibus, sicut dicit Job, Nonne tentatio est vita humana super terram 25Job VII, 1 ?

Notes

  1. 20. de Scripturis dico, recordamini lectionem de libro Sapientiae: Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt: illi autem dicent inter se poenitentes, et prae angustia spiritus gementes: Quid nobis profuit superbia, et divitiarum jactantia quid contulit nobis? transierunt enim omnia illa tanquam umbra; et quid dicent de justis? Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est [Sap. V, 1, etc.] ?
  2. 21. Matth. XIII, 26
  3. 22. Eccle. I, 18
  4. 23. II Tim. III, 12, 13
  5. 24. Psal. XXVI, 14
  6. 25. Job VII, 1