TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 4.] Homo vanitati similis factus est;» et tamen innotuisti ei, et aestimas eum. «Homo vanitati similis factus est.» Cui vanitati? Temporibus praeterlabentibus et praeterfluentibus. Vanitas enim ista dicitur in comparatione semper manentis et nunquam deficientis veritatis. Nam et ista creatura est loci sui. «Implevit» enim «Deus terram,» sicut scriptum est, «bonis suis» 29Eccli. XVI, 30 . Quid est, «suis?» Sibi congruentibus. Sed haec omnia terrena, volatica, transitoria, si comparentur illi veritati, ubi dictum est, «Ego sum qui sum» 30Exod. III, 14 ; totum hoc quod transit, vanitas dicitur. Evanescit enim per tempus, tanquam in auras fumus. Et quid dicam amplius, quam id quod apostolus Jacobus dixit, volens homines superbos ad humilitatem redigere? «Quae est enim,» inquit, «vita vestra? Vapor est ad modicum apparens; deinceps exterminabitur» 31Jacobi IV, 15 . Ergo, «Homo vanitati similis factus est.» Peccando «vanitati similis factus est.» Nam quando est primum conditus, veritati similis factus est; sed quia peccavit, quia recepit digna, «vanitati similis factus est. Pro iniquitate» enim «erudisti hominem,» dixit in alio psalmo, «et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus.» Inde et hoc, «Homo vanitati similis factus est.» Ibi quid ait, «Ecce veteres posuisti dies meos» 32Psal. XXXVIII, 12, 6 . Hic quid ait? «Dies ejus sicut umbra praetereunt.» Attendat sibi homo in diebus umbrae suae, ut faciat aliquid dignum desideratae lucis suae; et si in noctis umbra est, quaerat diem. Dies enim hujus vanitatis, cognoscenti homini, dies est tribulationis; sive aliqua incommoditate et aliqua molestia noceat nobis, sive aliqua prosperitate mundus arrideat, totum timendum et gemendum est, quoniam tentatio est vita humana super terram 33Job VII, 1 : unde dicitur, «Tota die contristatus ambulabam» 34Psal. XXXVII, 7 . Solatiis opus habemus, et quidquid nobis nunc exhibet Deus, cum prospere exhibet, non est gaudium beatorum, sed consolatio miserorum. Itaque agat aliquid, inquam, homo dignum desiderata luce in istis diebus umbrae suae, et in nocte inquirat Deum, sicut scriptum est: «In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus» 35Psal. LXXVI, 3 . Quam dicit diem tribulationis, nisi quam dicit et noctem? «Manibus meis nocte coram eo.» Adhuc in nocte sumus, et ad prophetiae lucernam vigilamus. Aliquid promissum est quod adhuc exspectatur: sed quid ait apostolus Petrus? «Habemus certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes, tanquam lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris» 36II Petr. I, 19 . Ipse dies praemium nostrum ibi est. «Mane exaudies vocem meam; mane astabo tibi, et contemplabor» 37Psal. V, 4, 5 . Ergo operare, quamvis in nocte, manibus tuis; id est, bonis operibus inquire Deum, antequam veniat dies ille qui te laetificet, ne veniat qui te moestificet. Vide enim quam securus opereris, quia non desereris ab illo quem quaeris: «Manibus meis,» inquit, «Deum exquisivi nocte coram eo.» Ut Pater tuus qui videt in occulto, reddat tibi 38Matth. VI, 4 ; ideo, «coram eo.» Intus habeas misericordiam, charitatem; ne aliquid facias quasi studio placendi hominibus. «Manibus meis,» operibus meis: in umbra, in hac vita: ubi ipse videt, non ubi placere hominibus studeo. Et quid sequitur? «Et non sum deceptus. Homo vanitati similis factus est; dies illius tanquam umbra transeunt:» et tamen innotuisti ei, et aestimas eum.

Notes

  1. 29. Eccli. XVI, 30
  2. 30. Exod. III, 14
  3. 31. Jacobi IV, 15
  4. 32. Psal. XXXVIII, 12, 6
  5. 33. Job VII, 1
  6. 34. Psal. XXXVII, 7
  7. 35. Psal. LXXVI, 3
  8. 36. II Petr. I, 19
  9. 37. Psal. V, 4, 5
  10. 38. Matth. VI, 4