[vers. 3.] Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion. Rursus Sion quasi patria est Judaeorum: vera Sion Ecclesia est Christianorum. Interpretatio autem nominum hebraeorum sic nobis traditur: Judaea Confessio interpretatur; Israel Videns Deum. Post Judaeam Israel: sic hic positum est, Notus in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus. Deum vis videre? Prius confitere tu, et sic in teipso fit locus Dei; quia factus est in pace locus ejus. Quamdiu ergo non confiteris peccata tua, quodammodo rixaris cum Deo: quomodo enim non cum illo litigas, qui quod illi displicet laudas? Punit ille furem; tu furtum laudas: punit ille ebriosum; tu laudas ebriositatem. Litigas cum Deo; non fecisti illi locum in corde tuo: quia in pace locus ejus. Et quomodo incipis pacem habere cum Deo? Incipis illi in confessione. Psalmi vox est dicentis, Incipite Domino in confessione 16Psal. CXLVI, 7 . Quid est, Incipite Domino in confessione? Incipite adjungi Deo. Quomodo? Ut hoc vobis displiceat quod et illi displicet. Displicet illi vita tua mala: si placeat tibi, disjungeris ab illo; si displiceat tibi, per confessionem illi conjungeris. Vide ex quanta parte dissimilis es, quando utique propter ipsam dissimilitudinem displices. Factus enim es, o homo, ad imaginem Dei; per vitam vero perversam et malam perturbasti in te, et exterminasti in te imaginem Conditoris tui. Factus dissimilis, attendis in te, et displices tibi: jam ex eo coepisti similis fieri, quia hoc tibi displicet quod displicet et Deo.