TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Solent accipi torcularia etiam martyria, tanquam afflictione persecutionum calcatis eis qui Christi nomen confessi sunt, mortalia eorum tanquam vinacia in terra remanserint, animae autem in requiem coelestis habitationis emanaverint. Sed neque isto intellectu ab Ecclesiarum fructificatione disceditur. Psallitur ergo pro torcularibus, pro Ecclesiae constitutione, cum Dominus noster postquam resurrexit, ascendit in coelos. Tunc enim misit Spiritum sanctum, quo impleti discipuli, cum fiducia praedicaverunt verbum Dei, ut Ecclesiae congregarentur.