TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 13, 15.] Sed quaerit iste quid retribuat Domino, et non invenit, nisi ex eis quae ipse Dominus retribuit. «Calicem,» inquit, «salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.» O homo, peccato tuo mendax, dono Dei verax, et ideo jam non homo; quis tibi dedit calicem salutaris, quem accipiens, et invocans nomen Domini, retribues ei pro omnibus quae retribuit tibi? quis nisi ille qui ait, «Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum» 20Id. XX, 22 ? Quis tibi dedit imitari passiones suas, nisi qui pro te passus est prior? Ideoque, «Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.» Emit eam sanguine suo, quem prior fudit pro salute servorum, ne pro Domini nomine servi fundere dubitarent; quod tamen eorum, non Domini utilitati, proficeret.

Notes

  1. 20. Id. XX, 22