[vers. 5.] Inquilinus ero in tabernaculo tuo usque in saecula. Videtis quia ille, de quo diximus, est qui clamat. Quis nostrum est inquilinus usque in saecula? Paucis diebus hic vivimus, et transimus: inquilini enim hic sumus, habitatores in coelo erimus. Ibi es inquilinus, unde auditurus es vocem Domini Dei tui: Migra. Nam de domo illa aeterna in coelis nemo te jubebit migrare. Hic ergo inquilinus. Unde etiam dicitur in alio psalmo: Inquilinus ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei 9Psal. XXXVIII, 13 . Hic ergo inquilini sumus; ibi Dominus nobis mansiones dabit aeternas: Multae, inquit, mansiones sunt apud Patrem meum 10Joan. XIV, 2 . Mansiones illas non tanquam inquilinis dabit, sed tanquam civibus in aeternum mansuris. Hic tamen, fratres, quia non modico tempore futura erat Ecclesia in hac terra, sed hic erit Ecclesia usque in finem saeculi: ideo hic dixit, Inquilinus ero in tabernaculo tuo usque in saecula. Saeviat quantumlibet inimicus, oppugnet me, insidias mihi praeparet, scandalis crebrescat, et faciat angi cor meum: inquilinus ero in tabernaculo tuo usque in saecula. Non vincetur Ecclesia, non eradicabitur, nec cedet quibuslibet tentationibus, donec veniat hujus saeculi finis, et nos ab ista temporali aeterna illa habitatio suscipiat, ad quam nos deducet qui factus est spes nostra. Inquilinus ero in tabernaculo tuo usque in saecula. Si diu eris inquilinus, quasi hoc illi diceremus, laboraturus ergo es in terra inter tantas tentationes: nam si paucorum dierum hic esset Ecclesia, cito finirentur tentatoris insidiae. Bene; paucorum dierum velles esse tentationes: sed quomodo colligeret natos omnes, nisi diu hic esset, nisi usque in finem protenderetur? Noli invidere caeteris post futuris; noli, quia jam transisti, pontem misericordiae velle praecidere: sit hic usque in saecula. Et quid de tentationibus, quae necesse est ut abundent quanto magis veniunt scandala? Etenim ipse ait: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Sed illa Ecclesia quae clamat a finibus terrae, in his est de quibus sequitur dicens: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 11Matth. XXIV, 12, 13 . Sed unde perseverabis? Quae vires tuae inter tanta scandala, inter tantas tentationes, inter tantas pugnas? quibus viribus vincis hostem quem non vides? numquid tuis? Ergo quia usque in saecula erit inquilinus iste hic, quae illi spes est ut duret? Cooperiar in velamento alarum tuarum. Ecce quare securi sumus inter tantas tentationes, donec veniat finis saeculi, et suscipiant nos saecula aeterna: quia cooperimur in velamento alarum ipsius. Aestus est saeculi, sed magna umbra est sub alis Dei: Cooperiar in velamento alarum tuarum.