[vers. 3.] Deus meus, clamabo ad te per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi: dixit utique de me, de te, de illo; corpus enim suum gerebat, id est Ecclesiam. Nisi forte putatis, fratres, quia quando dixit Dominus, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste 17Matth. XXVI, 39 , mori timebat. Non est fortior miles, quam imperator. Sufficit servo ut sit sicut dominus ejus 18Id. X, 25. Paulus dicit, miles regis Christi: Compellor e duobus, concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo 19Philipp. I, 23 . Ille optat mortem, ut sit cum Christo, et ipse Christus timet mortem? Sed quid nisi infirmitatem nostram portabat, et pro his qui adhuc timent mortem in corpore suo constitutis, ista dicebat? Inde erat illa vox, membrorum ipsius vox erat, non capitis; sic et hic, Per diem et noctem clamavi, et non exaudies. Multi enim clamant in tribulatione, et non exaudiuntur: sed ad salutem, non ad insipientiam. Clamavit Paulus ut auferretur ab eo stimulus carnis, et non est exauditus ut auferretur; et dictum est ei: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur 20II Cor. XII, 9 . Ergo non est exauditus; sed non ad insipientiam, sed ad sapientiam: ut intelligat homo medicum esse Deum, et tribulationem medicamentum esse ad salutem, non poenam ad damnationem. Sub medicamento positus ureris, secaris, clamas: non audit medicus ad voluntatem, sed audit ad sanitatem.