TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 7.] Dies super dies regis adjicies annos ejus. Hic est ergo rex cujus membra sumus. Rex Christus est, caput nostrum, rex noster. Dedisti illi dies super dies; non solum istos dies in isto tempore cum fine, sed dies super istos dies sine fine. Habitabo, inquit, in domo Domini, in longitudinem dierum 12Psal. XXII, 6 . Quare, in longitudinem dierum, nisi quia modo brevitas est dierum? Omnis enim res quae finem habet, brevis est: sed regis hujus dies super dies, ut non diebus solum istis transeuntibus regnet Christus in Ecclesia sua, sed regnent cum illo sancti in diebus illis qui non habent finem. Ibi unus dies est, et multi dies sunt. Quia multi dies sunt, dixi jam, In longitudinem dierum: quia unus dies, sic intelligitur, Filius meus es tu, ego hodie genui te 13Psal. II, 7 . Unum diem dixit hodie: sed iste dies non ponitur in medio inter hesternum et crastinum, nec initium ejus finis est hesterni, nec finis ejus initium crastini. Nam et anni Dei dicti sunt: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient 14Psal. CI, 28 . Quomodo anni, sic dies, sic unus dies, Quidquid vis dicis de aeternitate. Ideo quidquid vis dicis, quia quidquid dixeris, minus dicis. Sed ideo necesse est aliquid dicas, ut sit unde cogites quod non potest dici. Dies super dies regis adjicies annos ejus, usque in diem generationis et generationis. Generationis hujus et generationis futurae: generationis hujus quae comparatur lunae, propter quod luna nascitur, crescit, perficitur, senescit et occidit; sic sunt generationes istae mortales: et generationis qua regeneramur resurgendo, et permanebimus in aeternum cum Deo, quando jam non sicut luna, sed quod ait Dominus, Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui 15Matth. XIII, 43 . Luna enim figurate in Scripturis pro mutabilitate hujus mortalitatis ponitur. Ideo ad Jericho descendebat ille ab Jerusalem qui incurrit in latrones: quia Jericho civitas verbum est hebraeum, et interpretatur latnie Luna. Descendebat ergo tanquam ab immortalitate ad mortalitatem: et merito in itinere vulneratus a latronibus et semivivus relictus est 16Luc. X, 30 ille Adam, ex quo est totum genus humanum. Ergo dies super dies regis adjicies annos ejus, usque in diem generationis, generationis mortalis accipio. Cujus generationis alterius mentionem fecisti? Cujus? audi:

Notes

  1. 12. Psal. XXII, 6
  2. 13. Psal. II, 7
  3. 14. Psal. CI, 28
  4. 15. Matth. XIII, 43
  5. 16. Luc. X, 30