Congruit et hodierno diei psalmus iste «Canticum graduum:» de illis enim dictum est, «Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua.» Haec est convallis plorationis, ubi a flentibus mittuntur semina. Quae sunt autem semina? Bona opera in ista tribulatione terrena. Qui bene operatur in convalle plorationis, similis est homini seminanti per hiemem. Numquid frigore ab opere deterretur? Sic pressuris mundi non debemus a bono opere deterreri; quia vides quid sequitur: «Euntes,» inquit, «ibant et flebant, mittentes semina sua.» Valde miseri, si semper flebant; valde miseri, si nunquam de lacrymis liberandi. Sed vide quid sequitur: «Venientes autem venient in exsultatione, portantes germina sua» 1Psal. CXXV, 6 .