TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 16.] Veniat mors super eos, et descendant ad infernum viventes. Quo modo replicavit et recolere nos fecit primum illud schismatis initium, quando in illo primo populo Judaeorum quidam superbi se separaverunt, et extra sacrificare voluerunt. Nova mors super eos venit: aperuit se terra, et vivos absorbuit 51Num. XVI, 1-33. Veniat, inquit, mors super eos, et descendant ad infernum viventes. Quid est, viventes? Scientes quia pereunt, et tamen pereuntes. Audi viventes perire et absorberi hiatu terrae, id est devoratione terrenarum cupiditatum absorberi. Dicis homini: Quid pateris, frater? Fratres sumus, unum Deum invocamus, in unum Christum credimus, unum Evangelium audimus, unum Psalmum cantamus, unum Amen respondemus, unum Alleluia resonamus, unum Pascha celebramus: quid tu foris es, et ego intus sum? Plerumque angustatus et considerans quam vera dicantur, Reddat, ait, Deus majoribus nostris. Ergo vivus perit. Deinde addis et mones: Saltem solum sit malum segregationis, cur adjungis et rebaptizationis? Agnosce in me quod habes; et si tu me odisti, Christo in me parce. Et hoc eis malum plerumque et maxime displicet: Vere, inquiunt, male fit; utinam posset non fieri! sed quid facimus de statutis majorum nostrorum? Descendant ad infernum viventes. Si mortuus descenderes, quid ageres ignorares: cum vero scis malum esse quod facis, et tamen facis; nonne vivus descendis ad inferos? Et quare maxime ipsos duces terrae hiatus absorbuit vivos, populum autem illis censentientem e coelo irruens ignis absumpsit 52Ibid., 47? Propterea hanc poenam commemorans psalmus iste, a populo coepit, et ad duces conclusit. Veniat mors super eos, propter illos dixit, super quos venit ignis de coelo: et statim adjunxit, Descendant ad infernum viventes, propter duces quos terrae hiatus absorbuit. Nam quomodo descenderent ad infernum viventes, de quibus dixerat, Veniat mors super eos? si jam super eos mors venerat, quomodo vivi ad inferos descendebant? Ergo a minoribus coepit, ad majores conclusit. Veniat mors super eos, qui consenserunt et consecuti sunt. Quid illi duces et principes? Descendant ad infernum viventes: quia ipsi Scripturas tractant, et noverunt bene quotidie legendo quomodo Ecclesia catholica per totum orbem terrarum ita diffusa est, ut omnino contradictio omnis vacet, nec inveniri possit aliquod testimonium pro schismate eorum, noverunt bene; ideo ad inferos viventes descendunt, quia malum quod faciunt, malum esse noverunt. Illos autem divinae iracundiae ignis absumpsit. Studio enim contentionis accensi, a ducibus suis malis recedere noluerunt: venit super ignem ignis, super ardorem dissensionis ardor consumptionis. Veniat mors super illos, et descendant ad infernum viventes. Quoniam nequitia in hospitiis eorum, in medio eorum. In hospitiis, ubi peregrinantur et transeunt. Non enim hic semper futuri sunt: et tamen pro animositate temporali sic pugnant. In hospitiis ergo eorum iniquitas, in medio eorum iniquitas: nullum tam medium eorum quam cor eorum.

Notes

  1. 51. Num. XVI, 1-33
  2. 52. Ibid., 47