Vide mirabilia Dei. Annuntiavi, et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. Est numerus, sunt super numerum. Numerus certus est, pertinens ad illam coelestem Jerusalem. Novit enim Dominus, qui sunt ejus 31II Tim. II, 19, christianos timentes, christianos fideles, christianos praecepta servantes, Dei vias ambulantes, a peccatis abstinentes, si ceciderint confitentes: ipsi ad numerum pertinent. Sed numquid soli sunt? Sunt et super numerum. Nam etsi modo pauci sunt, pauci in comparatione multitudinis majorum frequentiarum: quantis turbis implentur ecclesiae, stipantur parietes, pressuris se urgent, prope se suffocant multitudine. Rursus ab eis ipsis, si munus est, curritur ad amphitheatrum: isti super numerum sunt. Sed ideo ista dicimus, ut in numero sint: quia non adsunt, non audiunt a nobis; sed cum exieritis, audiant a vobis. Annuntiavi, inquit, et locutus sum. Christus dicit: annuntiavit ipse ex capite nostro, ipse annuntiavit ex membris suis, ipse misit annuntiatores, ipse misit Apostolos: in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 32Psal. XVIII, 5. Quanti fideles agglomerantur, quantae turbae concurrunt, multi vere conversi, multi falso conversi; et pauciores sunt vere conversi, plures falso conversi; quia multiplicati sunt super numerum.