TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed tamen Sperate in Domino, clause adhuc dictum est. Sperantur autem quae, nisi bona? Sed quia unusquisque id bonum vult a Deo impetrare quod diligit, nec facile inveniuntur qui diligant bona interiora, id est, ad interiorem hominem pertinentia, quae sola diligenda sunt, caeteris autem ad necessitatem utendum, non ad gaudium perfruendum; admirabiliter cum dixisset, Sperate in Domino, subjecit: Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Qui sermo, et quae interrogatio quotidiana est omnium stultorum et iniquorum; sive pacem et tranquillitatem vitae saecularis desiderantium, et propter perversitatem generis humani non invenientium, qui etiam caeci accusare audent ordinem rerum, cum involuti meritis suis putant tempora esse pejora quam praeterita fuerunt; sive de ipsa futura vita, quae nobis promittitur, dubitantium vel desperantium, qui saepe dicunt: Quis novit si vera sunt, aut quis venit ab inferis ut ista nuntiaret? Magnifice igitur et breviter, sed intrinsecus videntibus, ostendit quae bona quaerenda sint, respondens illorum interrogationi qui dicunt: Quis ostendit nobis bona? Signatum est, inquit, in nobis lumen vultus tui, Domine. Hoc lumen est totum hominis et verum bonum, quod non oculis, sed mente conspicitur. Signatum autem dixit in nobis, tanquam denarius signatur regis imagine: homo enim factus est ad imaginem et similitudinem Dei 12Gen. I, 26, quam peccando corrupit: bonum ergo ejus est verum atque aeternum, si renascendo signetur. Et ad hoc credo pertinere, quod quidam prudenter intelligunt, illud quod Dominus viso Caesaris nummo ait: Reddite Caesari quod Caesaris est, et Deo quod Dei est 13Matth. XXII, 21 ; tanquam si diceret: Quemadmodum Caesar a vobis exigit impressionem imaginis suae, sic et Deus; ut quemadmodum illi redditur nummus, sic Deo anima lumine vultus ejus illustrata atque signata. Dedisti laetitiam in cor meum. Non ergo foris quaerenda est laetitia, ab his qui adhuc graves corde diligunt vanitatem et quaerunt mendacium, sed intus ubi signatum est lumen vultus Dei: in interiore enim homine habitat Christus 14Ephes. III, 17, ut ait Apostolus; ad ipsum enim pertinet videre veritatem, cum ille dixerit: Ego sum veritas 15Joan. XIV, 6 . Et cum loquebatur in Apostolo dicente: An vultis experimentum ejus accipere qui in me loquitur Christus 16II Cor. XIII, 3 ? non ei foris utique; sed in ipso corde, id est, in illo cubili ubi orandum est 17Matth. VI, 6, loquebatur.

Notes

  1. 12. Gen. I, 26
  2. 13. Matth. XXII, 21
  3. 14. Ephes. III, 17
  4. 15. Joan. XIV, 6
  5. 16. II Cor. XIII, 3
  6. 17. Matth. VI, 6