TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 1, 2.] Psalmum istum nobis a jubentibus fratribus et coepiscopis meis impositum esse ad tractandum, noverit charitas vestra. Voluerunt ut hinc omnes aliquid audiamus. Ab illo enim omnes audimus, a quo pariter discimus, et in cujus schola condiscipuli sumus. Titulus ipsius moram nobis non facit; brevis est enim, et ad intelligendum, maxime nutritis in Ecclesia Dei, non difficilis. Habet enim, Ipsi David. Psalmus ergo ipsi David: David interpretatur Fortis manu, vel desiderabilis. Psalmus ergo manu forti et desiderabili, qui nostram mortem vicit, qui nobis vitam promisit: in hoc enim manu fortis, quia mortem nostram vicit; in hoc desiderabilis, quia vitam aeternam promisit. Quid enim fortius manu hac, quae tetigit loculum, et mortuus resurrexit 1Luc. VII, 14? quid fortius manu hac, quae mundum vicit, non ferro armata, sed ligno transfixa? quid autem desiderabilius eo, quem non videntes martyres, mori voluerunt, ut ad illum pervenire mererentur? Ergo Psalmus illi: illi cor nostrum, illi lingua nostra digna cantet: si tamen ipse dignabitur donare quod cantet. Nemo illi cantat digna, nisi qui ab illo acceperit quod cantare possit. Denique hoc quod modo cantamus, Spiritu ejus dictum est per Prophetam ejus, et in eis verbis ubi nos agnoscimus et ipsum. Nec injuriam facimus, quia dicimus nos et ipsum: quoniam cum esset in coelo, sic clamavit, Quid me persequeris 2Act. IX, 4 ? cum eum nemo tangeret, et nos in terra laboraremus. Ergo vocem ejus audiamus, nunc corporis, nunc capitis. Est enim psalmus iste invocans Deum contra inimicos in tribulationibus hujus saeculi: et utique ipse est Christus, tribulato tunc capite, tribulato nunc corpore: tamen per tribulationes omnibus membris suis dans vitam aeternam, quam promittendo desiderabilis factus est.

Notes

  1. 1. Luc. VII, 14
  2. 2. Act. IX, 4