Et attendite jam breviter ipsam figuram nostram. Populus Israel sub Pharaonis et Aegyptiorum dominatione 12Exod. I, 10; populus Christianus, ante fidem praedestinatus jam Deo, et adhuc serviens daemonibus et diabolo principi eorum: ecce populus subjugatus Aegyptiis, serviens peccatis suis; non enim nisi per peccata nostra potest diabolus dominari. Liberatur populus ab Aegyptiis per Moysen; liberatur populus a praeterita vita peccatorum per Dominum nostrum Jesum Christum. Transit populus ille per mare Rubrum; iste per Baptismum. Moriuntur in mari Rubro omnes inimici populi illius 13Id. XIV, 22, 23; moriuntur in Baptismo omnia peccata nostra. Intendite, fratres. Post mare illud Rubrum non continuo patria datur, nec tanquam jam hostes desint, secure triumphatur; sed restat eremi solitudo, restant hostes insidiantes in via: sic et post Baptismum restat vita christiana in tentationibus. In illa eremo suspirabatur patriae promissae; quid aliud Christiani suspirant jam abluti Baptismo? Numquid jam regnant cum Christo? Nondum ventum est ad terram promissionis nostram; sed non defecturam, non enim ibi deficient hymni David. Hoc modo audiant omnes fideles; sciant ubi sint: in eremo sunt; patriae suspirant. Mortui sunt hostes in Baptismo; sed insequentes a tergo. Quid est, insequentes a tergo? Ante faciem futura habemus; a tergo praeterita: omnia praeterita peccata deleta sunt in Baptismo; quibus modo tentamur, non a tergo insequuntur, sed in via insidiantur. Unde Apostolus, adhuc in via hujus eremi constitutus, Quae retro, inquit, oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei 14Philipp. III, 13, 14 ; tanquam diceret, Ad patriam supernae promissionis Dei. Et ibi jam, fratres, in eremo quidquid passus est ille populus, et quidquid eis Deus largitus est; quaecumque illa flagella fuerunt, quaecumque dona, significationes sunt rerum quas in hac solitudine hujus vitae, ambulantes in Christo, quaerentes patriam, et accipimus ad consolationem, et patimur ad probationem. Non ergo mirum quia illud defecit quod figurabat futurum. Nam perductus est populus ad patriam promissionis; numquid semper staturam? Si hoc esset, non esset figura, sed res. Quia vero figura erat, ad temporale quiddam perductus est ille populus. Si ad temporale quiddam perductus est, oportebat ut deficeret, et defectu suo cogeretur quaerere quod nunquam deficeret.