TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 2.] Solent inimici Domini Jesu Christi omnibus noti Judaei gloriari in isto psalmo quem cantavimus, dicentes, Notus in Judaea Deus; in Israel magnum nomen ejus, et insultare Gentibus quibus non est notus Deus, et dicere quia sibi solis notus est Deus; quando Propheta dicit, Notus in Judaea Deus: alibi ergo ignotus. Notus est autem revera in Judaea Deus, si intelligant quid sit Judaea. Nam vere non est notus Deus nisi in Judaea. Ecce et nos hoc dicimus, quia nisi quisque fuerit in Judaea, notus ei Deus esse non potest. Sed quid dicit Apostolus? Qui in occulto Judaeus est; qui circumcisione cordis, non littera, sed spiritu 1Rom. II, 29 : sunt ergo Judaei in circumcisione carnis, et sunt Judaei in circumcisione cordis. Patres nostri multi sancti, et circumcisionem carnis habebant propter signaculum fidei, et circumcisionem cordis propter ipsam fidem. Ab his patribus degenerantes isti qui modo in nomine gloriantur et facta perdiderunt; ab his ergo patribus degenerantes, remanserunt in carne Judaei, in corde Pagani. Ipsi enim Judaei, qui sunt ex Abraham, a quo Isaac natus est, et ex illo Jacob, et ex Jacob duodecim Patriarchae, et ex duodecim Patriarchis populus universus Judaeorum. Sed Judaei propterea maxime appellati sunt, quia Judas unus erat de filiis duodecim Jacob, patriarcha inter duodecim, et de stirpe ejus regnum veniebat Judaeis. Nam omnis ille populus secundum numerum duodecim filiorum Jacob duodecim tribus habebat. Tribus dicuntur tanquam curiae et congregationes distinctae populorum. Habebat ergo ille populus duodecim tribus; e quibus duodecim tribubus una tribus erat Juda ex qua erant reges, et erat altera tribus Levi ex qua erant sacerdotes. Sed quia sacerdotibus templo servientibus terra divisa non est 2Num. XVIII, 20, oportebat autem ut duodecim tribubus dispertiretur omnis regio promissionis: excepta ergo una tribu majoris dignitatis, tribu Levi, quae erat in sacerdotibus, remanerent undecim, nisi per adoptionem duorum filiorum Joseph duodecim complerentur. Hoc quid sit, advertite. Unus de duodecim filiis Jacob erat Joseph. Iste est Joseph quem fratres sui in Aegyptum vendiderunt, et illic merito castitatis ad sublimem dignitatem perductus est, et adfuit illi Deus in omni opere suo; et suscepit fratres suos a quibus venditus erat, et patrem, fame laborantes, et propter panem ad Aegyptum descendentes. Iste Joseph duos filios habuit, Ephraim et Manasse. Moriens Jacob, tanquam testamento, assumpsit illos nepotes suos in numerum filiorum, et dixit filio suo Joseph: Caeteri qui nascuntur, tibi erunt; isti autem mihi, et divident terram cum fratribus suis 3Gen. XLVIII, 5, 6 . Adhuc non erat data, nec divisa terra promissionis; sed dicebat ille in Spiritu prophetans. Accedentibus ergo duobus filiis Joseph, factae sunt nihilominus duodecim tribus, quia jam tredecim sunt: pro una enim tribu Joseph, duae accesserunt, et factae sunt tredecim. Excepta ergo tribu Levi, illa tribu sacerdotum quae serviebat templo, et de decimis vivebat caeterarum omnium quibus terra divisa est, remanent duodecim. In his duodecim erat tribus Juda, unde reges erant. Nam primo de alia tribu datus est rex Saül 4I Reg. IX, 1, et reprobatus est tanquam malus rex; postea datus est de tribu Juda rex David, et ex illo de tribu Juda fuerunt reges 5Id. XVI, 12. Jacob autem ille hoc dixerat, quando benedixerat filios suos: Non deficiet princeps de Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat cui repromissum est 6Gen. XLIX, 10 . De tribu autem Juda venit Dominus noster Jesus Christus. Est enim, sicut Scriptura dicit et modo audistis, ex semine David, natus de Maria. Caeterum quod attinet ad divinitatem Domini nostri Jesu Christi, in qua aequalis est Patri; non solum ante Judaeos, sed etiam ante ipsum Abraham 7Joan. VIII, 58; nec solum ante Abraham, sed et ante Adam; nec solum ante Adam, sed et ante coelum et terram, et ante saecula: quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 8Id. I, 3 . Quia ergo in prophetia dictum est, Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repromissum est: considerantur priora tempora, et invenitur quia Judaei de tribu Juda semper reges habuerunt, unde dicti sunt Judaei; et non habuerunt regem prius alienigenam, nisi Herodem illum qui fuit quando Dominus natus est 9Luc. III, 1. Inde coeperunt reges alienigenae, ab Herode. Ante Herodem omnes de tribu Juda, sed donec veniret cui repromissum est. Itaque ipso jam veniente Domino, eversum est regnum Judaeorum, et sublatum est ex Judaeis. Modo non habent regnum, quia nolunt cognoscere verum regem. Videte jam si Judaei sint appellandi. Jam videtis quia Judaei non sunt appellandi. Ipsi voce sua abdicaverunt se ab isto nomine, ut Judaei non sint digni appellari, nisi tantum carne. Ubi ergo se separaverunt ab isto nomine? Dicebant, saeviebant in Christum, id est genus Juda, saeviebant in semen David. Et ait illis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Et illi: Nos non habemus regem, nisi Caesarem 10Joan. XIX, 15 . O Judaei qui vocamini, et non estis; si non habetis regem, nisi Caesarem, defecit jam princeps de Juda: venit ergo ille cui repromissum est. Illi ergo verius Judaei, qui christiani facti sunt ex Judaeis: caeteri Judaei qui in Christum non crediderunt, etiam nomen ipsum perdere digni fuerunt. Judaea ergo vera, Christi Ecclesia est, credens in illum regem qui venit ex tribu Juda per virginem Mariam; credens in illum de quo modo Apostolus dicebat, ad Timotheum scribens: Memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum 11II Tim. II, 8 . De Juda enim David, et ex David Dominus Jesus Christus. Nos credentes in Christum pertinemus ad Judam; et nos cognovimus Christum qui oculis non vidimus, fide retinemus. Non ergo insultent Judaei, qui jam non sunt Judaei: ipsi dixerunt, Nos non habemus regem, nisi Caesarem. Nam melius illis erat, ut rex illorum esset Christus, ex semine David de tribu Juda. Tamen quia ipse Christus ex semine David secundum carnem, Deus autem super omnia benedictus in saecula, ipse rex noster est et Deus noster: rex noster, secundum quod natus est ex tribu Juda secundum carnem, Christus Dominus Salvator; Deus autem noster, qui est ante Judam, et ante coelum et terram, per quem facta sunt omnia, et spiritualia et corporalia. Si enim omnia per ipsum facta sunt; et ipsa Maria de qua natus est, per ipsum facta est. Quomodo ergo ille quasi caeteri homines nasceretur, qui sibi fecit matrem de qua nasceretur? Ergo ipse Dominus: Apostolo dicente, cum loqueretur de Judaeis, Quorum patres; et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 12Rom. IX, 5 . Quia ergo Judaei viderunt Christum, et crucifixerunt, non viderunt Deum: Gentes autem quia non viderunt, et crediderunt, intellexerunt Deum. Ergo si innotuit eis Deus in Christo mundum reconcilians sibi 13II Cor. V, 19, et ideo illi crucifixerunt, quia in carne latentem Deum non intellexerunt, recedat illa quae vocatur Judaea, et non est; accedat vera Judaea, cui dicitur: Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent 14Psal. XXXIII, 6 . Vultus verae Judaeae non confundentur. Etenim audierunt, et crediderunt; et facta est Ecclesia vera Judaea, ubi notus Christus, qui homo est ex semine David, Deus super David.

Notes

  1. 1. Rom. II, 29
  2. 2. Num. XVIII, 20
  3. 3. Gen. XLVIII, 5, 6
  4. 4. I Reg. IX, 1
  5. 5. Id. XVI, 12
  6. 6. Gen. XLIX, 10
  7. 7. Joan. VIII, 58
  8. 8. Id. I, 3
  9. 9. Luc. III, 1
  10. 10. Joan. XIX, 15
  11. 11. II Tim. II, 8
  12. 12. Rom. IX, 5
  13. 13. II Cor. V, 19
  14. 14. Psal. XXXIII, 6