TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 3.] Deus in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me. Hoc dicat Ecclesia latens inter Ziphaeos. Hoc dicat corpus christianum habens in occulto bonum morum suorum, sperans de occulto mercedem meritorum suorum; hoc dicat: Deus in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me. Venisti, o Christe, humilis apparuisti, contemptus es, flagellatus es, crucifixus es, occisus es: sed tertio die resurrexisti, quadragesimo die in coelum ascendisti, sedes ad dexteram Patris, et nemo videt. Spiritum tuum inde misisti, quem acceperunt digni; impleti amore tuo, laudem ipsius humilitatis tuae per mundum gentesque praedicaverunt: nomen tuum video excellere in genere humano, sed tamen infirmus nobis praedicatus es. Neque enim et ille doctor Gentium dixit aliquid inter nos se scire, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum 14I Cor. II, 2, ut ejus eligeremus opprobrium, magis quam gloriam florentium Ziphaeorum. Verumtamen de illo quid ait? Etsi mortuus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei 15II Cor. XIII, 4 . Venit ergo ut moreretur ex infirmitate, venturus est ut judicet in virtute Dei: sed per infirmitatem crucis clarificatum est nomen ejus. Quisquis non crediderit in nomen clarificatum per infirmitatem, expavescet ad judicem cum venerit in virtute. Ne autem quondam ille infirmus, cum venerit fortis, ventilabro illo ad sinistram nos mittat; salvet nos in nomine suo, et judicet nos in virtute sua. Quis enim hoc tam temerarius optaverit, ut dicat Deo, Judica me? Nonne pro maledicto dici solet hominibus: Judicet te Deus? Ita plane est maledictum, si judicat te in virtute sua; sed si non te salvaverit in nomine suo: cum vero in nomine praecedente salvaverit te, salubriter in virtute consequente judicabit. Securus esto: judicium illud non tibi erit punitio, sed discretio. Nam et in quodam psalmo ita dicitur: Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta 16Psal. XLII, 1 . Quid est, Judica me? Discerne me a Ziphaeis inter quos lateo: pertuli eorum florem, jam veniat et flos meus. Et illorum quidem flos fuit temporalis, et arescente feno decidit: flos autem meus quis erit? Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt 17Psal. XCI, 14 . Remanet ergo et nobis flos, sed qui non cadat, sicut folium plantati illius ligni juxta aquas, de quo dictum est: Et folium ejus non decidet 18Psal. I, 3 . Deus ergo in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.

Notes

  1. 14. I Cor. II, 2
  2. 15. II Cor. XIII, 4
  3. 16. Psal. XLII, 1
  4. 17. Psal. XCI, 14
  5. 18. Psal. I, 3