Redeamus propter verba Psalmi. «Angelis suis,» inquit, «mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus tollent te, nequando offendas ad lapidem pedem tuum.» Sublatus est Christus in manibus Angelorum, quando assumptus est in coelum; non quia, si non portarent Angeli, ruiturus erat; sed quia obsequebantur regi. Ne forte dicatis: Meliores sunt qui portabant, quam ille qui portabatur. Ergo meliora sunt jumenta quam homines? Sed quia infirmitatem hominum portant jumenta; nec hoc debemus dicere: etenim jumenta si se subtrahant, cadunt qui sedent. Sed quomodo debemus dicere? Nam et de Deo dictum est: «Coelum mihi sedes est» 64Isai. LXVI, 1; Act. VII, 49 . Quia ergo coelum portat, et Deus sedet, ideo melius est coelum? Sic ergo et de obsequio Angelorum in hoc psalmo intelligere poterimus, non ad infirmitatem Domini pertinet, sed ad illorum honorificentiam, ad illorum servitutem. Resurrexit autem Dominus Jesus Christus, propter quid? Apostolum audite. «Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram» 65Rom. IV, 25 . Item de Spiritu sancto Evangelium: «Spiritus,» inquit, «nondum erat datus, quia Jesus nondum erat clarificatus» 66Joan. VII, 39 . Quae est clarificatio Jesu? Resurrexit, et ascendit in coelum. A Deo clarificatus ascensione in coelum, misit Spiritum suum sanctum die Pentecostes. In Lege autem, in libro Moysi Exodo, a die agni occisi et manducati quinquaginta dies numerantur; et data est Lex in tabulis lapideis scripta digito Dei 67Exod. XII, 19, etc. . Quid sit digitus Dei, Evangelium nobis exponit: quia digitus Dei Spiritus sanctus est. Quomodo probamus? Dominus respondens eis qui illum dicebant in nomine Beelzebub ejicere daemonia, ait, «Si ego in Spiritu Dei ejicio daemonia» 68Matth. XII, 28 : alius evangelista cum hoc narraret, «Si ego,» inquit, «in digito Dei ejicio daemonia» 69Luc. XI, 20 . Quod ergo positum est in uno aperte, positum est in altero obscure: nesciebas quid sit digitus Dei, exponit alius evangelista, dicens eum esse Spiritum Dei. Digito ergo Dei scripta Lex data est die quinquagesimo ab occisione agni, et Spiritus sanctus venit die quinquagesimo a passione Domini nostri Jesu Christi. Occisus est agnus, factum est Pascha, impleti sunt quinquaginta dies, data est Lex. Sed Lex illa ad timorem, non ad amorem: ut autem timor converteretur in amorem, occisus est justus jam in veritate; cujus typus erat ille agnus quem occidebant Judaei. Resurrexit; et a die Paschae Domini, sicut a die Paschae agni occisi, numerantur quinquaginta dies; et venit Spiritus sanctus 70Act. II, 1-4 , jam in plenitudine amoris, non in poena timoris. Quare hoc dixi? Ad hoc ergo resurrexit Dominus et glorificatus est, ut mitteret Spiritum sanctum. Et dixeram jamdudum quia caput in coelo est, pedes in terra. Si caput in coelo, pedes in terra; quid est, pedes Domini in terra, nisi sancti Domini in terra? Qui sunt pedes Domini? Apostoli missi per totum orbem terrarum. Qui sunt pedes Domini? Omnes Evangelistae, in quibus peragrat Dominus universas gentes. Metuendum erat ne Evangelistae offenderent in lapidem: illo enim in coelo posito capite, pedes qui in terra laborabant, possent offendere in lapidem. In quem lapidem? In Legem in tabulis lapideis datam. Ne ergo Legis rei fierent, non accepta gratia, et in Lege rei tenerentur; ipsa est enim offensio reatus: quos Lex tenebat reos, absolvit Dominus, ut jam in Legem non offenderent. Ne pedes hujus capitis incurrerent in Legis reatum, missus est Spiritus sanctus ut amorem faceret, et solveret a timore. Timor Legem non implebat, amor implevit. Timuerunt homines, et non impleverunt; amaverunt et impleverunt. Quomodo timuerunt, et non impleverunt; amaverunt, et impleverunt? Timebant homines, et rapiebant res alienas; amaverunt, et donaverunt suas. Ergo non est mirandum quia ideo in manibus Angelorum assumptus est Dominus in coelum, ne offenderet ad lapidem pes ejus: ne illi qui in terra laborabant in corpore ejus, peragrantes totum orbem terrarum fierent rei Legis, subtraxit ab eis timorem, et implevit eos amore. Timore Petrus ter negavit 71Matth. XXVI, 69-75 ; nondum enim acceperat Spiritum sanctum: accepto postea Spiritu sancto, cum fiducia coepit praedicare. Qui ad vocem ancillae ter negavit; accepto Spiritu sancto, inter flagella principum confessus est quem negaverat 72Act. II, V, etc. . Non mirum; quia Dominus ipsum trinum timorem trino amore dissolvit. Resurgens enim a mortuis ait Petro: «Petre, amas me?» Non dixit: Times me? Nam si adhuc timeret, offenderet ad lapidem pedem suum. «Amas me?» inquit; et ille: «Amo.» Sufficiebat semel. Forte mihi sufficeret, qui cor non video; quanto magis sufficeret Domino, qui videbat quibus medullis viscerum suorum dicebat Petrus: «Amo?» Non sufficit Domino respondere semel; interrogat iterum, et respondet ille: «Amo». Interrogat tertio, et jam taedio affectus Petrus, quasi dubitaret Dominus de amore ipsius: «Domine, tu,» inquit, «scis omnia, tu scis quia amo te» 73Joan. XXI, 15-17 . Sed Dominus cum illo sic egit, tanquam diceret: Ter me negasti timendo, ter confitere amando. Isto amore et ista charitate replevit discipulos suos. Quare? Quia altissimum posuit refugium suum: quia clarificatus misit Spiritum sanctum, solvit credentes a reatu Legis, ne in lapidem offenderent pedes ejus.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 64. Isai. LXVI, 1; Act. VII, 49
- 65. Rom. IV, 25
- 66. Joan. VII, 39
- 67. Exod. XII, 19, etc.
- 68. Matth. XII, 28
- 69. Luc. XI, 20
- 70. Act. II, 1-4
- 71. Matth. XXVI, 69-75
- 72. Act. II, V, etc.
- 73. Joan. XXI, 15-17