[«vers.» 131.] Hoc etiam iste parvulus confitetur: «Os meum,» inquit, «aperui, et attraxi spiritum, quoniam mandata tua desiderabam.» Quid desiderabat, nisi facere mandata divina? Sed non erat unde faceret infirmus fortia, parvulus magna: aperuit os, confitens quod per se ipse non faceret; et attraxit unde faceret: aperuit os petendo, quaerendo, pulsando; et sitiens hausit Spiritum bonum, unde faceret, quod per seipsum non poterat, mandatum sanctum et justum et bonum 438Id. VII, 12 . Si enim nos cum simus mali, novimus bona data dare filiis nostris; quanto magis Pater noster de coelo dat Spiritum bonum petentibus eum 439Luc. XI, 10, 13 ? Non enim qui spiritu suo agunt, sed quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei 440Rom. VIII, 14 : non quia ipsi nihil agunt; sed ne nihil boni agant, a bono aguntur ut agant. Nam tanto magis efficitur quisque filius bonus, quanto largius ei datur a Patre Spiritus bonus.