Non defuerunt qui omnia etiam superiora verba ex Prophetae persona accipi mallent: et hoc quod dictum est, Eructavit cor meum verbum bonum, ex Propheta voluerint intelligi, veluti dicente hymnum. 29Quisquis enim dicit hymnum Deo, eructat cor ejus verbum bonum: quomodo qui blasphemat in Deum, eructat cor ejus verbum malum. Ut et illud quod adjunctum est, Dico ego opera mea regi, significare voluerit summum hominis opus non esse, nisi Deum laudare. Illius est specie sua placere tibi, ad te pertinet eum in gratiarum actione laudare. Opera tua si non fuerint laus Dei, incipis teipsum amare; et pertinebis ad illos de quibus dicit Apostolus: Erunt enim homines seipsos amantes 30II Tim. III, 2 . Displice tibi, placeat tibi qui te fecit; quia in eo tibi displices quod in te ipse fecisti. Opus ergo tuum sit laus Dei, eructet cor tuum verbum bonum. Dic ergo opera tua regi: quia ut diceres, rex fecit, et ipse donavit quod offerres. Redde illi de suo, ne velis accepta parte patrimonii tui ire longius et prodige perdere in meretrices, et porcos pascere. Hoc recordamini ex Evangelio. Sed etiam de nobis dictum est: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est 31Luc. XV, 32 .
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 29. Quisquis enim dicit hymnum Deo, eructat cor ejus verbum bonum: quomodo qui blasphemat in Deum, eructat cor ejus verbum malum.
- 30. II Tim. III, 2
- 31. Luc. XV, 32