Attendite, fratres: nam unde coeperit dicere similitudinem ipsam Dominus, evangelista praemisit. Cum enim Christus dixisset, Putas veniens Filius hominis inveniet fidem in terra? et ne existerent quidam haeretici, qui attendentes et putantes quasi lapsum totum mundum, omnes enim haeretici in paucis et in parte sunt, jactarent se, quod in ipsis remansit quod de toto mundo perierit; ibi statim ubi ait Dominus, Putas veniens Filius hominis inveniet fidem in terra? subjecit Evangelista et ait: Dixit autem et ad quosdam, qui sibi justi videbantur, et spernebant caeteros, similitudinem hanc: Quidam Pharisaeus et Publicanus venerunt in templum orare, et caetera quae nostis. Pharisaeus ergo ille dicebat, Gratias tibi ago. Sed unde superbus? Quia spernebat caeteros. Unde probas? In ipsis verbis. Quomodo? Pharisaeus, inquit, ille contempsit de longe stantem, cui Deus confitenti propinquabat. Publicanus, inquit, de longinquo stabat: sed Deus ad illum de longinquo non stabat? Quare Deus ab illo de longinquo non stabat? Quia alio loco dicitur: Prope est Dominus his qui obtriverunt cor 34Psal. XXXIII, 19 . Videte si Publicanus iste obtriverat cor, et ibi videbitis quia prope est Dominus his qui obtriverunt cor. Publicanus autem de longinquo stabat, et neque volebat ad coelum oculos suos levare, sed percutiebat pectus suum. Tunsio pectoris, obtritio cordis. Quid dicebat tundens pectus? Deus propitius esto mihi peccatori. Et quid sententiae Dominus? Amen dico vobis, descendit justificatus de templo Publicanus ille, magis quam ille Pharisaeus. Quare? Hoc est judicium Dei. Non sum sicut Publicanus iste, non sum sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri: jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo. Ille non audet ad coelum levare oculos suos, attendit conscientiam suam, longe stat, et justificatus est magis quam ille Pharisaeus. Quare? Rogo te, Domine, expone nobis hanc justitiam tuam, expone nobis aequitatem juris tui. Exponit Deus regulam legis suae. Vultis audire quare? Quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur 35Luc. XVIII, 8-14 .