Et sunt istae duae civitates permixtae interim; in fine separandae: adversus se invicem confligentes; una pro iniquitate, altera pro justitia; una pro vanitate, altera pro veritate. Et aliquando ipsa commixtio temporalis facit, ut quidam pertinentes ad civitatem Babyloniam, administrent res pertinentes ad Jerusalem; et rursum quidam pertinentes ad Jerusalem, administrent res pertinentes ad Babyloniam. Difficile aliquid promisisse videor. Patientes estote, donec demonstretur exemplis. Omnia enim in vetere populo, sicut scribit Apostolus, in figura contingebant eis: scripta sunt autem ad correctionem nostram in quos finis saeculorum obvenit 36I Cor. X, 11 . Respicite ergo populum illum primum, positum etiam ad significandum populum posteriorem; et videte ibi quae dico. Fuerunt reges magni in Jerusalem; notum est; numerantur, nominantur. Omnes ergo iniqui cives erant Babyloniae, et administrabant res Jerusalem: omnes in finem inde separandi, nonnisi ad diabolum pertinent. Rursus invenimus cives de Jerusalem administrasse res quasdam pertinentes ad Babyloniam. Nam tres illos pueros victus miraculo Nabuchodonosor regni sui administratores fecit, et constituit eos super satrapas suos; et administrabant res Babyloniae cives de Jerusalem 37Dan. III, 97. Respicite nunc impleri hoc et agi in Ecclesia, et his temporibus. Omnes de quibus dictum est, Quae dicunt facite; quae autem faciunt facere nolite, cives sunt Babyloniae, administrantes rempublicam civitatis Jerusalem. Si enim nihil administrarent civitatis Jerusalem, unde, Quae dicunt facite? unde, super cathedram Moysi sedent? Rursus si cives sunt ipsius Jerusalem qui regnabunt in aeternum cum Christo, unde, Quae faciunt facere nolite 38Matth. XXIII, 2, 3 , nisi quia et audituri sunt, Recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem 39Luc. XIII, 27 ? Notum est ergo vobis, cives malae civitatis administrare quosdam actus bonae civitatis. Videamus si et nunc cives bonae civitatis administrent quosdam actus malae civitatis. Terrena omnis respublica, quandoque utique peritura; cujus regnum transiturum est, cum veniet illud regnum de quo oramus, Veniat regnum tuum 40Matth. VI, 10 , et de quo praedictum est, Et regni ejus non erit finis 41Luc. I, 33 : terrena ergo respublica habet cives nostros administrantes res ejus. Quam multi enim fideles, quam multi boni et magistratus sunt in civitatibus suis, et judices sunt, et duces sunt, et comites sunt, et reges sunt? Omnes justi et boni, non habentes in corde nisi gloriosissima quae de te dicta sunt, civitas Dei 42Psal. LXXXVI, 3. Et quasi angariam faciunt in civitate transitura, et illic a doctoribus civitatis sanctae jubentur servare fidem praepositis suis, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis ad vindictam malorum, laudem vero bonorum; sive servi, ut dominis suis subditi sint 43I Petr. II, 13, 18, et Christiani Paganis; et servet fidem melior deteriori, ad tempus serviturus, in aeternum dominaturus. Fiunt enim ista donec transeat iniquitas 44Psal. LVI, 2. Jubentur servi ferre dominos iniquos et difficiles: cives Babyloniae jubentur tolerari a civibus Jerusalem, et amplius obsequiorum exhibentibus, quam si cives essent ex ipsa Babylonia; tanquam implentibus, Qui te angariaverit mille passus, vade cum illo alia duo 45Matth. V, 41 . Hanc totam civitatem dispersam, diffusam, permixtam, alloquitur his verbis et dicit: Quousque apponitis super hominem? Interficite omnes: et qui foris estis tanquam spinae in sepibus, aut tanquam ligna infructuosa in silvis; quique intus estis tanquam zizania, vel tanquam palea; omnes quotquot estis, separati, permixti, tolerandi, separandi, interficite omnes: tanquam parieti inclinato et maceriae depulsae. Verumtamen honorem meum cogitaverunt repellere. Non dixerunt, sed tamen cogitaverunt. Cogitaverunt repellere honorem meum.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 36. I Cor. X, 11
- 37. Dan. III, 97
- 38. Matth. XXIII, 2, 3
- 39. Luc. XIII, 27
- 40. Matth. VI, 10
- 41. Luc. I, 33
- 42. Psal. LXXXVI, 3
- 43. I Petr. II, 13, 18
- 44. Psal. LVI, 2
- 45. Matth. V, 41