[vers. 6.] Et quid tibi fecerunt, o Domine? Exsultet hic Propheta. Superius enim omnes illos versus Dominus loquebatur: Propheta quidem, sed ex persona Domini, quia in Propheta Dominus. Et quando loquitur ex persona sua Propheta, ipse Dominus loquitur per eum, qui ei dictat veritatem quam loquatur. Modo ergo ex persona Prophetae audite, fratres mei. Vidit Dominum in Spiritu iste propheta humiliatum, caesum, flagellatum, colaphis percussum, expalmatum manibus, sputis illitum, spinis coronatum, ligno suspensum; illos saevientes, illum tolerantem; illos exsultantes, illum quasi victum vidit in Spiritu: et post illam jam omnem humiliationem, et illorum furorem resurrexisse eum, et illa omnia quae fecerant Judaei saevientes facta esse inania; et elatus gaudio, tanquam videret fieri, Exaltare, inquit, super coelos, Deus. Homo in cruce, et super coelos Deus. Remaneant in terra saevientes, tu in coelo esto judicans. Ubi sunt qui furebant? ubi sunt dentes eorum arma et sagittae? Nonne sagittae infantium factae sunt plagae eorum? Alio enim loco psalmus hoc dicit, volens eos ostendere inaniter saevisse, et inaniter in furias praecipitatos esse: quoniam nihil potuerunt facere Christo ad horam crucifixo, et postea resurgenti, atque in coelo sedenti, sagittae infantium factae sunt plagae eorum 36Psal. LXIII, 8 . Quomodo infantes faciunt sibi sagittas? De cannis. Sagittae autem quae? aut quae vires? aut qui arcus? aut qui ictus? aut quod vulnus? Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Utquid exaltaris super coelos Deus? Fratres, exaltatum Deum super coelos, non videmus, sed credimus: super omnem autem terram gloriam ejus non tantum credimus, sed etiam videmus. Qualem verum vesaniam patiantur haeretici, quaeso ut attendatis. Illi praecisi a compagine Ecclesiae Christi, et partem tenentes, totum amittentes, nolunt communicare orbi terrarum, qua diffusa est gloria Christi. Nos autem Catholici in omni terra sumus, quia omni terrae communicamus quacumque gloria Christi diffusa est. Videmus enim quod tunc cantatum est, modo completum. Exaltatus est super coelos Deus noster, et super omnem terram gloria ipsius. O haeretica insania! Quod non vides credis mecum, quod vides negas: credis mecum exaltatum Christum super coelos, quod non videmus; et negas gloriam ejus super omnem terram, quod videmus. Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua.