Et recordatus est quia caro sunt; spiritus vadens, et non revertens. Ideo eos vocando et miserando per suam gratiam ipse revocavit, quia per seipsos redire non possent. Quomodo enim redit caro, spiritus ambulans et non revertens, urgente se in ima atque longinqua malorum pondere meritorum, nisi per electionem gratiae? Quae non meritis tanquam merces redditur; sed tanquam donum gratis datur, ut justificetur impius, et redeat ovis perdita; non tamen in viribus suis, sed in humeris reportata pastoris 79Luc. XV, 5, quae se perdere potuit dum sponte vagaretur, se autem invenire non potuit, nec omnino inveniretur, nisi pastoris misericordia quaereretur. Non enim et ille filius ad hanc ovem non pertinet, qui reversus in semetipsum dixit: Surgam, et ibo ad patrem meum. Occulta itaque vocatione et inspiratione etiam ipse quaesitus est et resuscitatus, nonnisi ab illo qui vivificat omnia; et inventus, a quo, nisi ab illo qui perrexit salvare et quaerere quod perierat 80Luc XXIX, 10? Mortuus enim erat, et revixit; perierat, et inventus est 81Id. XV, 18, 24 . Nam et ilia non levis sic solvitur quaestio, quod in Proverbiis scriptum est, cum de via iniquitatis Scriptura loqueretur: Omnes qui ambulant in ea, non revertentur 82Prov. II, 19 . Sic enim dictum est, quasi de iniquis omnibus desperandum sit: Scriptura vero gratiam commendavit; quia per seipsum homo potest in illa ambulare, non potest autem per seipsum redire, nisi gratia revocatus.