TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 61.] Quam vero paratus factus sit ad custodienda divina mandata subdidit, dicens: «Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legis tuae non sum oblitus. Funes peccatorum» impedimenta sunt inimicorum, sive spiritualium, sicut diaboli et angelorum ejus, sive carnalium, in quibus filiis infidelitatis diabolus operatur 236Ephes. II, 2 . Non enim hoc nomen quod dictum est «peccatorum,» ab eo quod sunt peccata declinatum est, sed ab eo quod sunt peccatores: quod in graeco evidenter apparet. Cum itaque minantur mala, quibus terreant justos, ne pro Dei lege patiantur, quodammodo funibus implicant, veluti valida et robusta reste sua. Trahunt enim peccata sicut restem longam 237Isai. V, 18 . Et hinc sanctos implicare conantur, et aliquando permittuntur. Sed si implicant corpus, non implicant animum, ubi non est iste Dei legis oblitus; quia sermo Dei non est alligatus 238II Tim. II, 9 .

Notes

  1. 236. Ephes. II, 2
  2. 237. Isai. V, 18
  3. 238. II Tim. II, 9