TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 5.] Ecce tu, Domine, cognovisti omnia novissima et antiqua.» Cognovisti novissima mea, quando porcos pavi; cognovisti antiqua mea, quando a te partem substantiae meae expetivi. Antiqua mihi fuerunt exordia malorum novissimorum. Antiquum peccatum, quando lapsi sumus; novissima poena, quando in istam mortalitatem laboriosam periculosamque pervenimus. Atque utinam nobis ista sit novissima! Erit ista novissima, si jam redire voluerimus. Est enim alia quibusdam impiis novissima, quibus dicetur: «Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus» 21Matth. XXV, 41 . Nos autem, fratres huc usque deseruimus Deum: usque ad hujus vitae mortalitatem sufficiat labor noster. Recordemur panem Patris nostri, recolamus beatitudinem domus patris nostri; non nos delectent siliquae porcorum, doctrinae daemoniorum. «Ecce tu, Domine, cognovisti omnia novissima et antiqua: novissima,» quo perveni; «antiqua,» ubi te offendi. «Tu finxisti me, et posuisti super me manum tuam. Finxisti me:» ubi? In ista mortalitate; jam ad labores, ad quos omnes nati sumus. Non enim quisquam nascitur, nisi quem Deus finxerit in utero matris suae; aut ulla creatura est cujus non est ille plasmator. Sed «finxisti me» in isto labore: «et posuisti super me manum tuam;» vindicem manum, gravantem superbum. Ita enim salubriter dejecit elatum, ut erigat humilem. «Tu finxisti me, et posuisti super me manum tuam.»

Notes

  1. 21. Matth. XXV, 41