TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 1.] Historia quidem unde occasionem ista prophetia sumpsit, in Regnorum secundo libro 1II Reg. XVI cognoscere facile est. Ibi enim Chusi, amicus regis David, transitum fecit in partes Abessalon filii ejus qui adversus patrem bellum gerebat, ad exploranda consilia et renuntianda quae adversus patrem ille moliebatur auctore Achitophel, qui defecerat ab amicitia David, et filium ejus adversus patrem consiliis quibus posset instruebat. Sed quoniam non ipsa historia in hoc psalmo consideranda est de qua Propheta mysteriorum velamen assumpsit, si transitum ad Christum fecimus, auferatur velamen 2II Cor. III, 16. Et primo ipsorum nominum significationem interrogemus quid sibi velit. Non enim defuerunt interpretes qui haec ipsa non carnaliter ad litteram, sed spiritualiter investigantes, edicerent nobis quod Chusi interpretetur Silentium; Jemini autem, Dexter; Achitophel, Fratris ruina. Quibus interpretationibus rursum nobis traditor ille Judas occurrit, ut Abessalon ejus imaginem gestet, secundum quod Patris pax interpretatur; quia pacatus erga illum exstitit pater, quamvis ipse dolis suis bellum haberet in corde, sicut in psalmo tertio tractatum est. Quemadmodum autem invenitur in Evangelio filios Domini nostri Jesu Christi dictos esse discipulos 3Matth. IX, 14, sic in eodem Evangelio invenitur etiam fratres esse appellatos; resurgens enim Dominus ait, Vade, et dic fratribus meis 4Joan. XX, 17 , et Apostolus eum dicit primogenitum in multis fratribus 5Rom. VIII, 29: discipuli ergo ejus ruina qui eum tradidit, recte intelligitur Fratris ruina, quod Achitophel interpretari diximus. Chusi autem, quod interpretatur Silentium, recte accipitur adversus illos dolos Dominum nostrum silentio dimicasse, id est altissimo secreto quo caecitas ex parte Israel facta est, cum Dominum persequebantur, ut plenitudo Gentium subintraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Ad hoc profundum secretum altumque silentium cum venisset Apostolus, exclamavit quasi quodam ipsius altitudinis horrore perculsus: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ipsius! Quis enim cognovit mentem Domini, aut quis consiliarius illius fuit 6Rom. XI, 33, 34 )? ita magnum illud silentium non expositione magis aperit, quam admiratione commendat. Hoc silentio Dominus sacramentum venerabilis passionis occultans, voluntariam ruinam fratris, id est, nefarium scelus traditoris sui, in suae misericordiae atque providentiae ordinem vertit; ut quod ille ad perniciem unius hominis perversa mente faciebat, iste ad salutem omnium hominum provida gubernatione conferret. Cantat ergo Psalmum Domino anima perfecta, quae jam digna est nosse secretum Dei; cantat pro verbis Chusi, quia meruit nosse verba illius silentii. Apud infideles enim et persecutores, silentium est illud atque secretum: apud suos autem, quibus dictum est, Jam non dico vos servos, quia servus nescit quid faciat Dominus ejus; vos autem dixi amicos, quia omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis 7Joan. XV, 15 : apud amicos ergo ejus non est silentium, sed verba silentii, id est, ratio exposita et manifesta illius silentii. Quod silentium, id est Chusi, dicitur filius Jemini, id est dextri: non enim abscondendum erat sanctis quod pro illis gestum est. Et tamen Nesciat, inquit, sinistra quid faciat dextra 8Matth. VI, 3 . Canit ergo anima perfecta in prophetia, cui secretum illud innotuit, pro verbis Chusi, id est pro cognitione ejusdem secreti; quod secretum dexter Deus, id est favens atque propitius ei, operatus est: quare hoc silentium Filius dextri appellatur, quod est Chusi, filii Jemini?

Notes

  1. 1. II Reg. XVI
  2. 2. II Cor. III, 16
  3. 3. Matth. IX, 14
  4. 4. Joan. XX, 17
  5. 5. Rom. VIII, 29
  6. 6. Rom. XI, 33, 34
  7. 7. Joan. XV, 15
  8. 8. Matth. VI, 3