A quo enim etiam secundum mundum istum praestatur homini, nisi a Deo? Aut quid aufertur homini, nisi ille jusserit, aut permiserit, qui donavit? Sed putant vani homines, quod hoc daemones praestent, quos adorant; et aliquando dicunt sibi: Deus ad vitam aeternam necessarius est, ad illam vitam spiritualem; potestates autem istae debent a nobis coli, propter ista temporalia. O inanitas generis humani! Plus amas eas res propter quas istos vis colere: profecto plus habes istos colere, ut non dicam plus, certe vel tantum. Non vult autem Deus coli cum illis, nec si ipse colatur multo amplius, et illi multo minus. Quid ergo, inquies, et isti non sunt necessarii ad haec? Non. Sed timendum est ne irati noceant. Non nocebunt nisi ille permittat. Isti semper habent voluntatem nocendi, nec si placentur, nec si rogentur, desinunt nocere velle: hoc enim malevolentiae illorum proprium est. Ergo quid facies eos colendo, nisi ut illum offendas, quo offenso in istorum potestatem daberis: ut qui tibi nihil possent facere illo placato, faciant quidquid volunt illo irato. Et ut noveris quam frustra istos colas, quasi propter temporalia quisquis haec cogitas: omnes qui colunt Neptunum, non naufragaverunt; aut omnes qui blasphemant Neptunum, ad portum non pervenerunt? omnes mulieres colentes Junonem, bene pepererunt; aut omnes blasphemantes Junonem, male pepererunt? Hinc intelligat Charitas Vestra, inanes esse homines, qui istos volunt colere vel propter ista terrena. Nam si propter ista terrena colendi essent, soli cultores illorum terrenis omnibus abundarent. Quod quidem si esset, fugere nos talia dona et unam petere a Domino deberemus. Huc accedit, quia et ista ille dat, qui offenditur cum isti coluntur. Ergo relinquat nos pater noster, et mater nostra: relinquat diabolus, relinquat Babylon civitas: Dominus nos suscipiat consolandos temporalibus, beatificandos aeternis. Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me.