[«vers.» 8.] Ecce confitemini, operamini opera misericordiae, «psallite Deo nostro.» Cui «Deo nostro? Qui cooperit coelum nubibus.» Quid est, «Qui cooperit coelum» «nubibus?» Qui contegit Scripturam figuris et sacramentis. Ille qui humiliat peccatores usque ad terram, ille qui suscipit mansuetos, «cooperit coelum nubibus.» Et quis videat coelum quod coopertum est nubibus? Noli timere; audi quod sequitur: «Qui cooperit coelum nubibus, qui parat terrae pluviam. Qui cooperit coelum nubibus:» expavisti, quia non vides coelum; cum pluerit, fructificabis, et serenum videbis. «Cooperit coelum nubibus, qui parat terrae pluviam:» forte hoc fecit Dominus Deus noster. Nisi enim haberemus occasionem obscuritatis Scripturarum, ista vobis non diceremus, quibus gaudetis. Haec ergo fortasse pluvia est ad quam gaudetis. Exprimi vobis per linguam nostram non posset, nisi Deus nubibus figurarum coelum Scripturarum cooperiret. Ad hoc ergo ille cooperit coelum nubibus, ut paret terrae pluviam. Ad hoc obscura esse voluit dicta Prophetarum, ut haberent postea servi Dei quod interpretando influerent super aures et corda hominum, excipientium de nubibus Dei saginam laetitiae spiritualis. «Qui cooperit coelum nubibus, qui parat terrae pluviam.»