TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et quoniam currum illum ducit in finem, sequitur et dicit: Prosperum iter faciet nobis Deus sanitatum nostrarum, Deus noster, Deus salvos faciendi. Multum gratia commendatur. Quis enim salvus esset, nisi ipse sanaret? Sed ne occurreret cogitationi, Cur ergo morimur, si per ejus gratiam salvi facti sumus? continuo subjecit, et Domini exitus mortis: tanquam diceret, Quid indignaris humana conditio habere te exitum mortis? Et Domini tui exitus non alius quam mortis fuit. Potius ergo consolare quam indignare; nam et Domini exitus mortis. Spe enim salvi facti sumus: si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 151Rom. VIII, 24. Patienter ergo etiam ipsam mortem feramus, illius exemplo qui, licet nullo peccato esset debitor mortis, et Dominus esset a quo nemo animam tolleret, sed ipse eam a semetipso poneret, etiam ipsius fuit exitus mortis.

Notes

  1. 151. Rom. VIII, 24