Propterea cum dixisset, Exsultate justi in Domino; quia exsultare in illo nisi laudando non possumus, cum autem laudamus, cui tanto magis placemus quanto magis ipse nobis placuerit; Rectos, inquit, decet laudatio. Qui sunt recti? Qui dirigunt cor secundum voluntatem Dei; et si eos perturbat humana fragilitas, divina consolatur aequitas: quamvis enim corde mortali privatim aliquid velint, quod suae interim causae vel negotio, vel praesenti necessitati conveniat; ubi intellexerint et cognoverint aliud Deum velle, praeponunt voluntatem melioris voluntati suae, et voluntatem omnipotentis voluntati infirmi, et voluntatem Dei voluntati hominis. Quantum enim Deus distat ab homine, tantum voluntas Dei a voluntate hominis. Unde gerens hominem Christus, et regulam nobis proponens, docens nos vivere, et praestans nobis vivere, ostendit hominis quamdam privatam voluntatem, in qua suam figuravit et nostram, quia caput nostrum est, et ad eum, sicut nostis, tanquam membra utique pertinemus: Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me calix iste. Haec humana voluntas erat, proprium aliquid et tanquam privatum volens. Sed quia rectum corde voluit esse hominem, ut quidquid in illo aliquantum curvum esset, ad illum dirigeret qui semper est rectus; Verum non quod ego volo, ait, sed quod tu, Pater 3Matth. XXVI, 39 . Sed quid posset mali velle Christus? Quid postremo aliud posset velle, quam Pater? Quorum una est divinitas, non potest esse dispar voluntas. Sed ex persona hominis transfigurans in se suos, quos in se transfiguravit, cum ait, Esurivi, et dedistis mihi manducare 4Id. XXV, 35 ; quos in se transfiguravit, cum furenti et sanctos persequenti Saulo clamavit desuper, quem nemo tangebat, Saule, Saule, quid me persequeris 5Act. IX, 4 ? ostendit quamdam hominis propriam voluntatem; ostendit te, et correxit te. Ecce vide, inquit, te in me; quia potes aliquid proprium velle, ut aliud Deus velit, conceditur hoc humanae fragilitati, conceditur humanae infirmitati; aliquid proprium velle, difficile est ut non tibi contingat: sed statim cogita qui sit supra te; illum supra te, te infra illum; illum creatorem, te creaturam; illum dominum, te servum; illum omnipotentem, te infirmum, corrigens te, subjungensque voluntati ejus, ac dicens, Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater: quomodo disjunctus es a Deo, qui jam hoc vis quod Deus? Eris ergo rectus, et te decebit laudatio; quoniam rectos decet laudatio.