Admonet etiam tali exemplo, non se quemquam debere extollere in prosperis rebus. Multi enim res adversas timent, res prosperas non timent. Periculosior est res prospera animo, quam adversa corpori. Prius corrumpit prospera, ut inveniat quod frangat adversa. Fratres mei, adversus felicitatem acrius vigilandum est. Propterea videte quemadmodum eloquium Dei in nostra felicitate tollat nobis securitatem: Servite, inquit, Domino in timore, et exsultate ei cum tremore 4Psal. II, 11 . In exsultatione, ut gratias agamus; in tremore, ne cadamus. Hoc peccatum non fecit David, cum persecutorem Saülem pateretur. Quando David sanctus Saülem inimicum patiebatur, quando illius persecutionibus agitabatur, quando per diversa fugiebat ne in manus ejus incideret 5I Reg. XXIV, 5, et XXVI, 9, non concupivit alienam, non adulterata uxore occidit virum. Erat in infirmitate tribulationis suae tanto in Deum intentior, quanto miserior videbatur. Utile quiddam est tribulatio; utile medici ferramentum, quam diaboli tentamentum. Factus est securus devictis hostibus, pressura caruit, tumor excrevit. Valet ergo hoc exemplum ad id, ut timeamus felicitatem. Tribulationem, inquit, et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi 6Psal. CXIV, 3, 4 .