Respexit ergo «ut solvat filios mortificatorum.» Quorum mortificatorum audistis, quos filios audistis. Quid enim inde? «Ut annuntietur in Sion nomen Domini.» Primo enim premebatur Ecclesia, quando mortificabantur compediti: post illas pressuras annuntiatur in Sion nomen Domini, cum magna libertate, in ipsa Ecclesia. Ipsa enim Sion: non ille unus locus primo superbus, postea captivatus; sed Sion cujus umbra erat illa Sion, quae interpretatur Speculatio; propterea quia in carne positi videmus in priora, extendentes nos non ad praesens quod est, sed ad id quod futurum est. Ideo speculatio. Omnis enim speculator longe prospicit. Specula dicitur, ubi ponuntur custodes: fiunt istae speculae in saxis, in montibus, in arboribus, ad hoc ut de loco eminentiore longe videatur. Sion ergo speculatio, Ecclesia speculatio. Unde speculatio? Longe videre, hoc est speculatio. «Labor est» enim «ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima» 77Psal. LXXII, 16 et 17 . Qualis speculatio, intelligere in novissima? Transire mare videndo, non navigando, et habitare in exterma maris 78Psal. CXXXVIII, 9 ; id est, ibi ponere spem, in eo quod erit finito saeculo. Ergo si Ecclesia speculatio, ibi jam annuntiatur nomen Domini. Non solum nomen Domini in hac Sion annuntiatur, sed «et laus ejus,» inquit, «in Jerusalem.»