TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 12.] Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis nimium, et timor notis meis. Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium: qui sunt inimici Ecclesiae? Pagani, Judaei? Omnibus pejus vivunt mali christiani. Vis videre quam omnibus pejus vivant mali christiani? De talibus dicit propheta Ezechiel, quia comparantur sarmentis inutilibus 59Ezech. XV, 2. Pone Paganos ligna esse silvatica extra Ecclesiam, adhuc potest inde fieri aliquid; quomodo de lignis fabrilibus est lignum fabro aptum, et si adhuc nodosum et curvum et corticosum, tamen quod doletur, ascietur, deplanetur, et possit venire ad aliquam fabricam usus humani: de sarmentis autem praecisis fabri nihil facere possunt; ignis ea solus exspectat. Attendite, fratres. Cum silvatico ligno ubique praeponatur sarmentum manens in vite, quia sarmentum dat fructum, illud lignum non dat fructum: praeciso tamen sarmento de vite si comparetur lignum silvaticum, intelligitur esse melius; quia de illo faber aliquid facere potest; hoc autem non quaerit, nisi qui foco ministrat. Attendens itaque multitudinem male viventium in Ecclesia, Super omnes, inquit, inimicos meos factus sum opprobrium. Pejus, inquit, vivunt mali in sacramentis meis, quam qui ad illa nunquam accesserunt. Latine aperte cur non dicamus, vel quando psalmum exponimus? Et si aliis forte temporibus dicere non audemus, saltem necessitas exponendi habeat libertatem corripiendi. Super omnes, inquit, inimicos meos factus sum opprobrium. De talibus dicit apostolus Petrus: Facta sunt illis posteriora deteriora prioribus: melius enim erat illis non cognoscere viam justitiae, quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato. Cum dicit, Melius erat illis non cognoscere viam justitiae; nonne judicavit meliores esse inimicos foris positos, quam intus male viventes, quibus premitur et gravatur Ecclesia? Melius, inquit, illis fuerat non cognoscere viam justitiae, quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato. Denique vide quam horribili rei eos comparavit: Contingit illis res veri proverbii, Canis reversus ad suum vomitum 60II Petr. II, 20-22 . Istis itaque talibus cum sint plenae Ecclesiae, nonne veraciter illic dicunt pauci, imo ex paucorum voce ipsa Ecclesia: Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis nimium, et timor notis meis? Vicinis meis nimium opprobrium factus sum, id est, qui mihi jam appropinquabant ut crederent: hoc est, vicini mei nimium deterriti sunt, mala vita malorum et falsorum christianorum. Quam multos enim putatis, fratres mei, velle esse christianos, sed offendi malis moribus christianorum? Ipsi sunt vicini qui jam appropinquabant, et nimium opprobrium illis visi sumus.

Notes

  1. 59. Ezech. XV, 2
  2. 60. II Petr. II, 20-22