TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 2.] Quid igitur hic admonet qui cantat, ubi vocem nostram agnoscere debemus, si tamen hujus vocis affectum habemus? Deus noster refugium et virtus. Sunt quaedam refugia ubi non est virtus, quo quisque cum fugerit, magis infirmatur quam confirmetur. Confugis, verbi gratia, ad aliquem in saeculo magnum, ut facias tibi potentem amicum: refugium tibi videtur. Tanta tamen hujus saeculi incerta sunt, et ita potentum ruinae quotidianae erebrescunt, ut cum ad tale refugium perveneris, plus ibi timere incipias. Antea enim causae tuae tantum timebas; cum vero ad talem refugeris, et de illo tibi timebis. Multi enim cum ad talia refugia confugissent, cadentibus illis ad quos confugerant, et ipsi quaesiti sunt: quos nemo quaereret, si non ad talia confugissent. Non est refugium nostrum tale, sed refugium nostrum virtus est. Cum illuc confugerimus, firmi erimus.