[vers. 11] Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas et labor. Super muros ejus, super munimenta ejus, tenens quasi capita ejus, nobiles ejus. Ille nobilis si christianus esset, nemo remaneret paganus. Plerumque dicunt homines: Nemo remaneret paganus, si ille esset christianus. Plerumque dicunt homines: Et ille si fieret christianus, quis remaneret paganus? Quod ergo nondum fiunt christiani, quasi muri sunt civitatis illius non credentis et contradicentis. Quamdiu isti muri stabunt? Non semper stabunt. Circuit arca muros Jericho: veniet tempus septimo arcae circuitu, ut omnes muri civitatis non credentis et contradicentis cadant 45Josue VI, 5. Donec fiat, turbatur iste in exercitatione sua; et perferens reliquias contradicentium, optat pennas avolationis, optat requiem deserti. Imo duret inter contradicentes, perferat minas, bibat opprobria, exspectet qui eum salvum faciat a pusillanimitate et tempestate: intueatur caput, exemplum vitae suae, tranquilletur in spe, etsi turbatur in re. Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas, et labor in medio ejus et injustitia. Et ideo labor ibi, quia iniquitas ibi: quia injustitia ibi, ideo et labor ibi. Sed audiant extendentem manus: Venite ad me omnes qui laboratis. Vos clamatis, vos contradicitis, vos conviciamini: ille e contra, Venite ad me omnes qui laboratis in superbia vestra, et requiescetis in humilitate mea. Discite a me, inquit, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris 46Matth. XI, 28, 29 . Unde enim illi laborant, nisi quia non sunt mites et humiles corde? Deus humilis factus est, erubescat homo esse superbus.