Scio quia debitores nos tenetis, non necessitate, sed quod est vehementius, charitate. Debemus autem hoc primo Domino Deo nostro, qui habitans et in vobis exigit ista de nobis: deinde domno et patri, praesenti et jubenti et oranti pro me; deinde vestrae violentiae qua extorquetis etiam infirmis viribus nostris. Tamen, quantum Dominus donat, qui et ipsas vires vobis orantibus donare dignetur, quoniam psalmi hujus primas partes die jam nuper praecedente tractavimus; etiam sequentia suscipienda sunt, et illo adjuvante, in cujus nomine coepimus, terminanda sunt. Commendaveramus autem Charitati vestrae, qui adfuistis, totum istum psalmum figuratis mysteriis esse contextum. Unde quod difficilius quaeritur, solet dulcius inveniri. Nec putetis ista vobis obscuritate subtracta, sed difficultate condita; ad hoc, quod saepe jam diximus, ut detur petentibus, inveniatur a quaerentibus, intretur a pulsantibus 84Matth. VII, 7 et 8 . Sed opus est nobis aliquanto majore et silentio vestro, et patientia vestra, ut pauca quae dicturi sumus, non per strepitum tempus amplius occupent. Pauca enim nos dicere temporis cogit angustia, quod novit et Charitas vestra debere nos exsequiis fidelis corporis solemne obsequium. Ecce jam quae dicta sunt repetere, et rursus exponere non cogamur: si defuerunt aliqui, qui non audierunt, non deessent; prodest autem illis fortasse, quod non audiunt modo quod audierunt qui adfuerunt, ut et ipsi discant adesse. Legamus ergo cursim.