TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 19.] Sed quid tu, Asaph, jam in intellectu? Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. Agnosco, inquit Asaph; quia, sicut in alio psalmo dicitur, Peccatum meum cognovi, et facinus meum non operui 70Psal. XXXI, 5 . Quare? Quia locutus est Petrus mirantibus linguas Israelitis, quoniam ipsi occiderunt Christum, cum propter illos missus sit Christus. Hoc audito, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Apostolos, Quid ergo faciemus? dicite nobis. Et Apostoli: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi; et dimittentur vobis peccata vestra 71Act. II, 37, 38 . Quia ergo per poenitentiam confessio facta est, Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. Quare, confitentem tibi? Quia conversus sum in aerumna, dum configitur spina 72Psal. XXXI, 4 . Compuncti sunt corde; et facti sunt aerumnosi poenitendo, qui fuerant gloriosi saeviendo. Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. Quibus bestiis, nisi quarum capita contrita sunt super aquam? Quia dictus est bestia, leo, et draco, ipse diabolus. Noli, inquit, dare diabolo et angelis ejus animam confitentem tibi. Devoret serpens, si adhuc terrena sapio, si terrena desidero, si adhuc in promissis Veteris Testamenti, Novo revelato, remaneo. Cum autem jam deposuerim superbiam, et justitiam meam non agnoscam, sed gratiam tuam; non habeant in me superbae bestiae potestatem. Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. Animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem. Divites eramus, fortes eramus; sed siccasti fluvios Etham: jam modo non constituimus justitiam nostram, sed agnoscimus gratiam tuam; pauperes sumus, exaudi mendicos tuos. Jam non audemus oculos ad coelum levare, sed percutientes pectus nostrum dicimus: Domine, propitius esto mihi peccatori 73Luc. XVIII, 13 ; Animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.

Notes

  1. 70. Psal. XXXI, 5
  2. 71. Act. II, 37, 38
  3. 72. Psal. XXXI, 4
  4. 73. Luc. XVIII, 13