TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 21.] Detrahebant mihi qui retribuunt mala pro bonis, quoniam persecutus sum justitiam. Ideo mala pro bonis. Quid est, persecutus sum justitiam? Non dimisi: ne forte persecutionem semper in malo intelligas, persecutus dixit, perfecte secutus: Quoniam persecutus sum justitiam. Et audi caput nostrum ejulans in passione: Et projecerunt me dilectum, tanquam mortuum abominatum. Parum erat mortuum, quare abominatum? Quia crucifixum. Etenim haec mors crucis magna apud eos abominatio erat, non intelligentes in prophetia dictum esse: Maledictus omnis qui pendet in ligno 63Deut. XXI, 23 . Non enim ipse attulit mortem, sed hic invenit de maledicto primi hominis propagatam 64Gal. III, 10: et eamdem mortem nostram suscipiens in ligno suspendit, quae venerat de peccato. Ergo ne putarent aliqui, sicut putant quidam haeretici, Dominum nostrum Jesum Christum falsam carnem habuisse, et non veram mortem in cruce solvisse; intendit hoc propheta, et ait: Maledictus omnis qui pendet in ligno. Ostendit ergo quia et Filius Dei vera morte mortuus est, quae mortali carni debebatur: ne non maledictum, putares non vere mortuum. Quia vero illa mors non erat falsa, sed ex illa propagine descenderat, quae venerat de maledicto, cum diceret Deus, Morte moriemini 65Gen. II, 17 : omnino et ad ipsum quia pervenit vera mors, ut ad nos perveniret vera vita; etiam ad ipsum pervenit mortis maledictio, ut ad nos perveniret vitae benedictio. Et projecerunt me dilectum, tanquam mortuum abominatum.

Notes

  1. 63. Deut. XXI, 23
  2. 64. Gal. III, 10
  3. 65. Gen. II, 17