[vers. 6.] Quid tu, o Idithun, corpus Christi, transiliens eos? Quid tu inter haec omnia? quid tu? deficies? non perseverabis usque in finem? non audies, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, quamvis quoniam abundat iniquitas, refrigescet charitas multorum 58Matth. XXIV, 13, 12 ? Et ubi est quod transilisti eos? ubi est quod conversatio tua in coelis est 59Philipp. III, 20? Illi autem inhaerent terrenis; tanquam terrigenae sapiunt terram, et sunt terra, serpentis cibus. Quid tu inter haec? Verumtamen quamvis haec faciant, quamvis haec cogitent, quamvis impellant, quamvis quasi inclinato instent, quamvis jam erectum sentiant, et honorem meum repellere cogitent; quamvis ore suo benedicant et corde suo maledicant; quamvis insidientur ubi possunt, calumnientur ubi possunt: Verumtamen Deo subjicietur anima mea. Et quis tanta toleret, vel aperta bella, vel occultas insidias? quis tanta toleret inter apertos hostes, inter falsos fratres? quis tanta toleret? Numquid homo? et si homo, numquid a seipso homo? Non sic transilivi ut extollar et cadam: Deo subjicietur anima mea: quoniam ab ipso est patientia mea. Quae patientia inter tanta scandala, nisi quia si id quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 60Rom. VIII, 25? Venit dolor meus; veniet et requies mea: venit tribulatio mea; veniet et purgatio mea. Numquidnam lucet aurum in fornace aurificis? In monili lucebit, in ornamento lucebit: patiatur tamen fornacem, ut purgatum a sordibus veniat ad lucem. Fornax ista; ibi palea, ibi aurum, ibi ignis, ad hanc flat aurifex: in fornace ardet palea, et purgatur aurum; illa in cinerem vertitur, a sordibus illud exuitur. Fornax mundus, palea iniqui, aurum justi, ignis tribulatio, aurifex Deus: quod vult ergo aurifex, facio; ubi me ponit artifex, tolero: jubeor ego tolerare, novit ille purgare. Ardeat licet palea ad incendendum me, et quasi consumendum me: illa in cinerem vertitur, ego sordibus careo. Quare? Quia Deo subjicietur anima mea: quoniam ab ipso est patientia mea.