[vers. 6.] Propterea quid fecit terrore consilii sui? Convertit mare in aridam. Hoc enim sequitur: Qui convertit mare in aridam. Mare erat mundus; amarus salsitate, turbulentus tempestate, saeviens fluctibus persecutionum, mare erat: certe in aridam conversum est mare; modo sitit aquam dulcem mundus, qui salsa plenus erat. Quis hoc fecit? Qui convertit mare in aridam. Jam anima Gentium omnium quid dicit? Anima mea velut terra sine aqua tibi 40Psal. CXLII, 6 . Qui convertit mare in aridam. In flumine pertransibunt pede. Illi ipsi qui conversi sunt in aridam, cum essent antea mare, in flumine pede pertransibunt. Quid est flumen? Flumen est omnis mortalitas saeculi. Videte flumen: alia veniunt et transeunt, alia transitura succedunt. Nonne sic fit in aqua fluminis, quae de terra nascitur, et manat? Omnis qui natus est, cedat oportet nascituro: et omnis iste ordo rerum labentium, fluvius quidam est. In istum fluvium non se mittat cupida anima, non se mittat; stet. Et quomodo transibit delectationes rerum periturarum? Credat in Christum, et transibit pede: transit illo duce, pede transit. Quid est, pede transire? Facile transire. Non quaerit equum ut transeat; non erigitur superbia ad transeundum flumen: humilis transit, et tutius transit. In flumine pertransibunt pede.