[«vers. 128.] Propterea,» inquit, «ad omnia mandata tua corrigebar.» Utique corrigebar, quia diligebam; atque illis rectis ut etiam ipse rectus fierem, dilectione cohaerebam. Jam illud quod adjungit, consequens erat: «Omnem,» inquit, «viam iniquam odio habui.» Unde enim fieri poterat, ut iniquam viam non odisset diligens rectam? Nam sicut aurum et lapidem pretiosum si diligeret, odisset profecto quidquid ei talium rerum damnum posset inferre: ita quoniam Dei mandata diligebat, oderat iniquitatis viam, quemadmodum aliquod immanissimum marini itineris saxum, ubi tam pretiosarum rerum necesse est pati naufragium. Quod ut non contingat, longe inde velificat, qui in ligno crucis cum mandatorum divinorum mercibus navigat.