TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 34.] Quoniam exaudivit pauperes Dominus. Exaudivit pauperes; nec exaudiret pauperes, nisi essent pauperes. Vis exaudiri? Pauper esto: dolor de te clamet, non fastidium. Quoniam exaudivit pauperes Dominus; et compeditos suos non sprevit. Offensus a servis, fecit eos compeditos; sed clamantes de compedibus non contempsit. Quae sunt istae compedes? Mortalitas, corruptibilitas carnis, compedes sunt quibus ligati sumus. Et vultis nosse istarum compedum gravitatem? Inde dicitur: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam 122Sap. IX, 15 . Quando homines in saeculo divites esse volunt, istis compedibus pannos quaerunt. Sed sufficiant panni compedum: tantum quaere, quantum depellendae necessitati satis est. Cum autem superflua quaeris, compedes tuas onerare desideras. In tali ergo custodia vel solae compedes remaneant. Sufficiat diei malitia sua 123Matth. VI, 34. De ista malitia clamamus ad Deum: Quoniam exaudivit pauperes Dominus; et compeditos suos non sprevit.

Notes

  1. 122. Sap. IX, 15
  2. 123. Matth. VI, 34