Ut sciam quid desit mihi. Hoc enim mihi deest hic laboranti; et quamdiu mihi deest, non me dico perfectum: quamdiu hoc non accipio, dico, Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim; sequor autem ad palmam supernae vocationis Dei 34Philip. III, 12, 14 : hanc accipiam pro mercede cursus mei. Mansio quaedam erit finis currendi; et in ipsa mansione patria sine peregrinatione, sine seditione, sine tentatione. Ergo, Notum fac mihi hunc numerum dierum meorum qui est, ut sciam quid desit mihi; quia nondum ibi sum: ne superbiam ex eo in quo jam sum, ut inveniar in illo non habens meam justitiam. In comparatione enim illius quod est, attendens ista quae non ita sunt, et plus mihi videns deesse quam adesse, ero humilior ex eo quod deest, quam elatior ex eo quod adest. Nam qui putant se aliquid habere cum hic vivunt, superbiendo non accipiunt quod deest; quia magnum putant esse quod adest: qui enim putat se esse aliquid, cum nihil sit, semetipsum seducit 35Gal. VI, 3. Nec isti ex hoc magni sunt: nam et inflatio et tumor imitatur magnitudinem, sed non habet sanitatem.