TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Neque sine causa hoc dixi. Noverit Sanctitas Vestra fuisse quamdam haeresim, vel adhuc fortassis haberi reliquias quorumdam qui dicti sunt Apollinaristae. Aliqui enim ipsorum dixerunt hominem, quem suscepit Sapientia Dei (et in quo expressit personam suam, non sicut in caeteris hominibus, sed sicut dictum est in psalmo, Unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis [Psal. XLIV, 8] , id est amplius quam participes tuos: ne putetur sic unctus Christus quomodo caeteri homines, quomodo caeteri justi, quomodo Patriarchae, Prophetae, Apostoli, et Martyres, et quidquid magnum est in genere humano. Quando quidem nihil majus exstitit in genere humano quam Joannes Baptista; nec in natis mulierum exsurrexit [Matth. XI, 11] . Si quaeris excellentiam hominis, Joannes Baptista est. Cui autem Joannes se dicit non esse dignum corrigiam calceamenti solvere [Marci I, 7] , quid erat ille nisi amplius quam caeteri homines? Etiam in ipso homine amplius quam caeteri homines. Nam secundum Deum, et secundum divinitatem, et seecundum id quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, super omnem creaturam aequalis est Patri: sed agimus de homine. Forte putet quispiam vestrum, fratres, quia homo ille susceptus a Sapientia Dei, aequalis erat caeteris hominibus. Si in tuis membris multum distat inter caput et caetera membra: certe omnia membra faciunt corpus unum, multum tamen interest inter caput et caetera membra. Etenim in caeteris membris non sentis nisi tactu; tangendo sentis in caeteris membris: in capite autem et vides, et audis, et olfacis, et gustas, et tangis. Si tanta excellentia est capitis ad membra caetera, quanta excellentia est capitis universae Ecclesiae, id est illius hominis, quem voluit Deus mediatorem esse inter Deum et homines?) , ergo illi haeretici dixerunt, hominem illum, quem suscepit Verbum, cum Verbum caro factum est, non habuisse mentem humanam, sed tantum animam sine intelligentia humana fuisse. Homo enim videtis unde constat: ex anima et corpore. Sed ipsa anima humana habet aliquid quod non habent animae pecorum. Nam et pecora animam habent, et animalia vocantur: non enim vocarentur animalia nisi ab anima; et videmus quia et ipsa vivunt. Sed quid habet amplius homo, unde factus est ad imaginem Dei? Quia intelligit et sapit, quia discernit bonum a malo: in hoc factus est ad imaginem et similitudinem Dei. Habet ergo aliquid quod non habent pecora. Et quia contemnit in se quo melior est pecoribus; perimit in se vel deterit, et quodammodo obsolefacit imaginem Dei, ut dicatur talibus: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus 9Psal. XXXI, 9 . Illi igitur haeretici dixerunt Dominum nostrum Jesum Christum non habuisse mentem humanam, et illud quod λογικὸν Graeci dicunt, nos dicimus rationale, unde homo ratiocinatur, quod non habent caetera animalia. Sed quid dicunt? Ipsum Verbum Dei, hoc erat in illo homine pro mente. Exclusi sunt isti, respuit illos catholica fides, et haeresim fecerunt. Confirmatum est in catholica fide, hominem illum quem suscepit Sapientia Dei, nihil minus habuisse quam caeteri homines, quantum pertinet ad integritatem naturae: quantum autem ad excellentiam personae, aliud quam caeteri homines. Nam caeteri homines possunt dici participes Verbi Dei, habentes Verbum Dei, nullus autem eorum potest dici Verbum Dei, quod dictus est ille, cum dictum est, Verbum caro factum est.

Notes

  1. 9. Psal. XXXI, 9