TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 10.] Quoniam non derelinques animam meam in inferno : quoniam neque animam meam inferis possidendam dabis. Neque dabis sanctum tuum videre corruptionem: neque sanctificatum corpus, per quod et alii sanctificandi sunt, corrumpi patieris. Notas mihi fecisti vias vitae: notas fecisti per me humilitatis vias, ut ad vitam redirent homines, unde per superbiam ceciderant; in quibus quia ego sum, mihi fecisti. Adimplebis me laetitia cum vultu tuo: adimplebis eos laetitia, ut non ultra quaerant aliquid, cum facie ad faciem te viderint; in quibus quia ego sum, me adimplebis. Delectatio in dextera tua usque in finem: delectatio est in favore et in propitiatione tua in hujus vitae itinere, perducens usque ad finem gloriae conspectus tui.