Magnus affectus sic coepisse Psalmum: «Saepe expugnaverunt me a juventute mea.» Quasi aliquid jam loquebatur: videtur enim non coepisse, sed respondisse. Respondit autem, quibus? Cogitantibus et dicentibus: Quanta mala perferimus, quanta scandala crebrescunt quotidie, quando iniqui intrant in Ecclesiam et portamus eos? Respondeat autem Ecclesia de quibusdam, id est, de fortiorum voce respondeat querelis infirmorum, et confirment firmi infirmos, et grandes parvulos, et dicat Ecclesia, «Saepe expugnaverunt me a juventute mea. Dicat vero» «Israel, Saepe expugnaverunt me a juventute mea.» Dicat illud, non illud timeat. Quo enim valet, quod cum dixisset, «Saepe expugnaverunt me,» addidit, «a juventute mea?» Jam modo Ecclesiae senectus expugnatur, sed non timeat: dicat, «Saepe expugnaverunt me a juventute mea.» Numquid ideo non pervenit ad senectutem, quia non cessaverunt illi expugnando? numquid delere potuerunt? «Dicat vero Israel;» et consoletur se Israel, consoletur se ipsa Ecclesia de praeteritis exemplis, et dicat, «Saepe expugnaverunt me a juventute mea.»